# Chionognosia 9

Johannes Ralla, Chionognosia, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-ralla/chionognosia/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-ralla/chionognosia/9

impetu non luxuriaret, si caliditas intrinseca vehementiori fervore in hostem irrumperet. Namque & hic f Poëtae non fallit: οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη, ες κοίρανος ἔστω. Aph. 11. Non possumus autem hic βραχεῖ λόγω non attingere qvaestionem illam nimis litigiosam inter Lib. Fromondum & Vicomercatum ortam: Cur ex nube, priusquam in Nivem rigescat, non generetur pluvia; cum tamen intensius frigus ad constringendam Nivem, quàm ad molliter coeundam pluviam, requiratur? Quia vero posterior (Vicomercatus) nullo modo nostrum visum incurrere qvivit; ipsius qvoqve rationes, qvantum roboris conatusque sibi vendicant, nostrum vendicare, citra κατηγυριαν δέκάδα, neque potuimus, neque debuimus. Interea tamen dicimus, eos, qvi nodum in dispari qvalitate nubis ad Nivem & Pluviam alia atque alia qvaerere satagunt, plus nubem in nubibus confundere, qvam diffundere. Omnis enim nubes, qvatenus talis, humorem pluvium continet; alias mereretur potius nomen exhalationis; qvod dicere, ne qvidem ob indignationem Poëtarum ausim, utpote, qvorum campi τ ὁμβρότουκοις καὶ τὴν ὑδατόεσσι νέφεσιν haut infreqventer perpluunt: ut siccis attingamus soccis T Pindaricum illud; ἐστιν δʼ οὐρανίων ὑδάτων Ὀμβρίων παίδων Νεφέλας. Et, qvid multa? qvae vel praesens Mix in aquam tabescens multo secus oculis nostris cernenda, manibusque palpanda docere potest. Aph. 12. Occurrit itaque supra laudatus Lib. Fromondus huic Quaestioni hisce rationibus, asserendo: Exhalationes per omnes vaporis nubilosi venas sparsas, à subito & improbo frigore corripi & extingvi, (& hinc nulla aut parcissima fulmina per ἀντιπείστασιν frigoris in nube nivali gigni & cum aqveo vapore in eandem Nivis, si sic loqviliceat, telam & contextam alligari. His potest jungi Causa ulterior ac magis intima, quòd ideo vaporis minutissimi pulveres atomi, interjectis exhalationum particulis ubique interpolati, in guttas grandiusculas se colligere statim neqveant, ut pluvia ante nivem proveniat. Adhaec, aer etiam ipse mediae regionis densus ac veluti rigens, guttularum confluxum distinet & impedit: oportet autem stillicidia ad certam plenitudinem pervenire, ut in formam pluviae refluere valeant. Et haec de Efficiente. Aph. 13. Jam causa in Materia qvaerenda est, qvae vel Remota, ut vapor: vel remotissima, ut aqva. Sed harum desiderio extincto; interius de proxima est accendendum, qvae immediatè est nubes rarior, nec justo compactior; cui aliquo modo inservit Calor.

---

Johannes Ralla (with Friedrich Berger), Chionognosia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chionognosia.
