Latin
TREDECIMVM PROBLEMA
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 103
Unproofread scanNot analysed yet
Intra igitur tabellam domorum rationabilem cum latitudine regionis tuae aut eleuatione poli borealis, &duos numeros ex directo eius occurrentes diligenter serua seorsum, quorum primus quidem inscribitur numerus polaris 11. &tertiae, nonae ac quintae domorum, secundus autem 12 &secundae, octauae ac sextae. Ille autem numerus polaris notificat arcum circuli magni, qui à polo boreali circulo domum quamuis determinanti ad rectos incidit angulos, deinde videas cui tabulae ascensionum obliquarum supra scribitur numerus polaris vndecimae domus, nam ea semper vteris in tua regione ad principia 11. &tertiae domorum inuenienda. Similiter explorandum est, quae tabulae ascensionum obliquarum supra scriptum habeat numerum polarem 12: &secundae, nam illa semper praebebit initia 12. &secundae domorum. Hoc pacto ascensionibus rectis loco Solis respondentibus adde gradus Aequatoris à meridie exortos, qui per horas aequales distantiae Solis à meridie cognoscuntur, vnicuique, videlicet, horae 15. gradus tribuendo, &colligetur ascensio recta medij coeli vnde &per quintum problema medium coeli scietur. Deinde ascensioni rectae medij coeli 30 gradus adijcias, &congeries talis erit ascensio obliqua principij 11. domus debita: per tabulam itaque 11. domus; cui videlicet numerus polaris 11. domus supra scribitur, inuenies arcum eclipticae dictae ascensioni obliquae respondentem. Finis enim huius arcus erit initium 11. domus. Item eidem ascensioni obliquae 11 domus junge 30. gradus &aggregatum erit ascensio obliqua pertinens ad principium 12. domus Per tabulam igitur 12. domus quaere arcum eclipticae debitum &habebis initium 12. domus. Amplius memoratae ascensioni obliquae 12. domus adijcias 30. gradus, &colliges ascensionem obliquam ascendentis. Ex tabula ergo regionis tuae per 9. problema gradum ascendentem &initium primae domus addisces. Postea ascensioni obliquae ascendentis 30 gradus appone, &habebis ascensionem obliquam principij secundae domus: vnde &per tabulam suam modo saepè dicto initium secundae domus non latebit. Similiter ascensioni obliquae secundae domus 30, gradibus adiectis resultabit ascensio obliqua tertiae domus, ac demum per tabulam suam principio ipsius domus cognoscenda via parabitur, In summa sic accipies, ex ascensione recta medij coeli per additionem continuam trigenorum graduum nasci solent ascensiones obliquae reliquarum quinque domorum per tabulas eis accommodatas suscitatae. Postquam autem sex domorum capita memoratarum cognoueris, initia reliquarum quoque sex domorum haud quaquam latebunt, cum suam quaeque comparem per diametrum circuli aspiciat. Exemplum huic documento subiungendum est. Habet Sol 6.