# Tabulae resolutae astronomicae 111

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, VIGESIMVM PROBLEMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/111

VIGESIMVM PROELEMA! vmaquaeque in latere suo sinistro geminam habet declinationem, septentrionalem scilicet ac Meridianam, vsque ad 32. gradus. Tantam enim declinationem planetae nunquàm transiliunt, quorum gratia potissimum dictae tabulae sunt contextae. In latere autem superiori videlicet transuersali, numeros eleuationum poli supra circulos positionum ordinauimus: area vero tabulae vniuscuiusque, distantias stellarum à meridiano compraehendit. Circulum autem positionis appello eum, qui per duas communes sectiones Meridiani & Horizontis, aut per centrum stellae, aut punctum coeli signatum incedit, quem etiam Horizontem stellae nonnunquam vocari licebit. Si igitur stella vel punctus datus supra terram existit, quaere declinationem eius in latere sinistro tabulae, ad regionem tuam factae: in parte quidem superiori, si septentrionalis: in parte autem inferiori, si meridiana suerit, & inuerte eius distantiam stellae à Meridiano, siue ante meridiana fuerit, siue post meridiana. Ex directo enim iam dictae distantiae, superius in capite tabulae, offendes numerum eleuationis poli quaesitum. Si vero stella aut punctus propositus sub Horizonte extiterit, quaere declinationem eius in parte superiori lateris sinistri, si declinatio ipsa meridiana fuerit, aut in parte inferiori si sepientrionalis: in area autem tabulae distantiam stellae a Meridiano, & secundum modum iam nunc expositum in fronte tabulae offeretur numerus eleuationis poli quem quaerebas. At si stella declinatione caruerit, quaerenda erit similiter distantia eius à Meri diano, in vltimo versu superioris paginae, & ex directo eius in capite tabulae, inuenietur eleuatio poli quaesita. Meminisse tamen debes, operandum esse duplici introitu, quando distantia à Meridiano non integre offenditur in area tabulae, quemadmodum facere solemus, per ascensionem rectam arcum eclipticae ei debitum inuestigaturi. Si tamen huiusmodi exactam computationem paulò remissius curaueris, vice numerorum tuorum introitualium, accipere poteris numeros eis quam vicinissimos, in tabula saltem expressos. Sic enim breuissime ac sine errore notabili propositum tuum consequeris. Huius rei gratia sit stella quaedam in fine 12. gradus Virginis, habens latitudinem septentrionalem trium graduum, atque idcirco declinationem septentrionalemu. graduum & 51. minutorum. Distantia autem eius à Merldiano supra terram sit 53. graduum & 10. minutorum: volo experiri, quanta sit eleuatio poli septentrionalis, supra circulum positionis eius, in regione latitudinis 48. graduum. Si declinatio stellae fuisset praecise 10. graduum, & distantia à Meridiano 5 2. gradu. cum 37. minutis, non hainuenissem 38. gradus eleuationis poli in fronte rabulae. Verum declinatio cum 10, bet plenè 10. gradus, sed propinqua est 10. gradibus, quare intranti mihi gradibus partem tabulae superiorem, occurrit distantia a Meridiano, proximo minor proposita distantia, 52. graduum & 37. minutorum: proximo autem maior. 54. graduum & 2. minut. differentia harum distantiarum est 2. gradus & 25. min.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
