Latin
VIGESIMVM PROBLEMA
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 112
Unproofread scanNot analysed yet
uta, quae correspondent vni gradui eleuationis poli: hanc differentiam pono pro primo numero. Item minorem distantiam 5 2. grad. 37. minuta subtraho à distantia proposita 53. graduum &10. minutorum, &relinquuntur 33. minuta pro secundo numero. Tertius autem numerus semper est 60. minuta, duco igitur secundum in tertium, nascuntur 1980, secunda, quae diuido per 145. minuta, aequipollentia duobus gradibus &25. minutis, exeunt ferè 14. minuta, addenda 38. gradibus. Eleuatio itaque poli supra circulum positionis stellae, est 38. graduum &14. minutorum. Quod si adhuc praecisius habere volueris huiusmodi eleuationem poli, eleuatione tua habente minuta iuxta gradus, intra primo cum declinatione &distantia a meridie in tabulam positionum proxime minorem, extrahendo eleuationem poli, vt iam dictum est: deinde cum declinatione eadem &distantia a meridie, in tabulam positionum proxime maiorem, &similiter elice eleuationem poli. De differentia autem harum eleuationum accipe partem proportionalem secundum proportionem minutorum, existentium iuxta gradus latitudinis poli, quam adde primae eleuationi, si secunda maior fuerit ea: aut minue ex ea, si secunda fuerit minor. Hoc enim pacto exactius compraehendes eleuationem poli quaesitam.