# Tabulae resolutae astronomicae 112

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, VIGESIMVM PROBLEMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/112

uta, quae correspondent vni gradui eleuationis poli: hanc differentiam pono pro primo numero. Item minorem distantiam 5 2. grad. 37. minuta subtraho à distantia proposita 53. graduum & 10. minutorum, & relinquuntur 33. minuta pro secundo numero. Tertius autem numerus semper est 60. minuta, duco igitur secundum in tertium, nascuntur 1980, secunda, quae diuido per 145. minuta, aequipollentia duobus gradibus & 25. minutis, exeunt ferè 14. minuta, addenda 38. gradibus. Eleuatio itaque poli supra circulum positionis stellae, est 38. graduum & 14. minutorum. Quod si adhuc praecisius habere volueris huiusmodi eleuationem poli, eleuatione tua habente minuta iuxta gradus, intra primo cum declinatione & distantia a meridie in tabulam positionum proxime minorem, extrahendo eleuationem poli, vt iam dictum est: deinde cum declinatione eadem & distantia a meridie, in tabulam positionum proxime maiorem, & similiter elice eleuationem poli. De differentia autem harum eleuationum accipe partem proportionalem secundum proportionem minutorum, existentium iuxta gradus latitudinis poli, quam adde primae eleuationi, si secunda maior fuerit ea: aut minue ex ea, si secunda fuerit minor. Hoc enim pacto exactius compraehendes eleuationem poli quaesitam.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
