Latin
VIONSIMVM NONVM PRORLEMA
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 128
Unproofread scanNot analysed yet
VIONSIMVM NONVM PRORLEMA. Iuim enim rei gratia tabulam positionum generalem conscripsimus, à 35. uadibus latitudinis incipientem &ad 60. desinentem. Si autem ad latitudinem quampiam interiorem 35 gradibus, aut superiorem to, gradibus, id ipsum libeat efficere, secundus ploblematum almagesti consulendus est, vbi exactissimè docetur, quo pacto &generalis positionum tabula, &particusaris componi debeant. In huius autem tabulae generalis latere sinistro, ponuntur numeri eleuationum poli supra circulos positionum: sed in fronte eius, latitudines regionum à trigintaquinque gradibus vsque ad sexaginta quaerendae sunt: area autem tabulae, Arcus Aequaturia Meridiano &circulis posititionum interceptos complectitur. *Conditurus igitur tabulam positionum particularem, scribe primo sinistram bersus duos ordines declinationum, primum quidem declinationis septentrionalis i 32 incipientem, ad nihilque desinentem, stella enim in Aequatore existens nullam habet declinationem: secundum autem ordinem, declinationis meridianae ex vno quidem gradu nascentem, &ad 32. finientem. In altero enim horum ordinum quaeri debet declinatio stellae, quemadmodum superius traditum est. In capite autem exarandae tabulae, scribe numeros eleuationum poli, ab vno quidem iniuo sumentes, ad latitudinem autem regionis tuae desinentes. Deinde intra tabulam generalem, cum eleuatione poli vnius gradus: &ex directo eius, sub latitudine regionis tuae, offendes arcum quendam Aequatoris: quem adde singulis numeris in tabula differentiarum ascensionalium repertis, sub eleuatione poli vnius gradus, incipiendo iuxta 32. gradus declinationis: &aggregata huiusmodi per ordinem scribe in area tabulae, contexendae sub eleuatione poli vnius gradus, initum videlicet statuendo iuxta 32. gradus declinationis. In fine autem huius ordinis scribe praedictum arcum Aequatoris solitarium: sic primum ordinem septentrionalem vnius gradus absolutum habebis. Postea ab arcu Aequatoris memorato subtrahe singulas differentias ascensionum praedictas, incipiendo iuxta declinationem vnius gradus: &residua scribe iterum in area tabulae exarandae, sub eleuatione poli vnius gradus, initium sumende apud declinationem vnius gradus,: hoc itaque pacto primus ordo mendionalis vnius gradus constituetur. Non antem aliter procedas ad descriptionem duorum ordinum, quos requint ęleuatio poli duorum graduum.