Latin
PRAEFATIO
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 13
Unproofread scanNot analysed yet
Non temere dissentiendum est ab eruditissimorum &prudentissimorum hominum iudicijs, qui cum harum artium vim &usum cognouissent, posteris eas, tanquam vitae vtiles tradendas esse putauerunt. Et arrogantia est cum summa stulticia coniuncta, venari choragium aliquod gloriae ex insectatione artium, quae sunt graui autoritate doctorum &prudentum receptae. Sed de hac controuersia alibi disputabimus prolixius. Bene vale doctissime Schonere, &perge de publicis studijs bene mereri. VVitebergae Mense Augusto, Anno M. D. XXXVI.