# Tabulae resolutae astronomicae 13

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/13

Non temere dissentiendum est ab eruditissimorum & prudentissimorum hominum iudicijs, qui cum harum artium vim & usum cognouissent, posteris eas, tanquam vitae vtiles tradendas esse putauerunt. Et arrogantia est cum summa stulticia coniuncta, venari choragium aliquod gloriae ex insectatione artium, quae sunt graui autoritate doctorum & prudentum receptae. Sed de hac controuersia alibi disputabimus prolixius. Bene vale doctissime Schonere, & perge de publicis studijs bene mereri. VVitebergae Mense Augusto, Anno M. D. XXXVI.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
