Latin
IOHHAN. SCHONERI
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 16
Unproofread scanNot analysed yet
ANTO reuera digniorem primam causam iudicare debemus quantò mirabiliora ab ea dependentem naturam operari videmus. teste Philosopho in libro de coelo &mundo. Ex sui na. ique operatione extrinseca eius excellentiam facilè contemplamur. Voluit enim Deus glotiosus &sublimis, cuius nomen sit in aeternum benedictum, &vltra, quicquid natura occultè operatur &intrinsece, per signa patefacere exteriora. Coelo igitur tot fulgentia impinxit sydera, vt rationalis creatura ad diuinae Trinitatis exemplar facta in ipso cuncta futura legeret, atque eo ordine venientia intelligeret, quo ab aeterno à diuina sunt Prouidentia praeuisa, quod ex nulla praeiacent. materia, omniquè corruptione expers in rerum naturam produxit, tot &stellis &motibus tàm fixis quàm errabundis ornauit, vt ista suscitarent. inferiora singula producendo, quae sub mobili sphaerae lunaris vertigine agitantur, nostrae denique vt forent ratiocinationis occasio. Hinc Astrologicam scientiam sumpsisse exordium rectè arbitramur. Sol enim atque Luna omnium in hoc mundo viuentium vita sunt post Deum, inquit Hermes ille antiquus aphorismo primo &c. Astrorum igitur sapientes cùm haec inferiora regi à superioribus intellexissent, iuxta illud Ptol-maei: Vultus huius seculi subiect sunt vultibus coelestibus, verbo nono sui Centiloquij: mutationum causas huius elementatis regionis, ex superioribus attendi debere concluserunt, dicente Philosopho: Solis motus in obliquo circulo est causa generationis &corruptionis inferiorum, &secundo Physicotum: Homo generat hominem &Sol. Volentes autem discretius deuenite in cognitionem causarum certiorem praedictorum, condictiones super coelestium, &respectum quo ad nos &ad seipsa obseruare tenentur Quare prisci Philosophantes Zodiacum primi mobilis tanquam spacium; sub quo caetera mouentur mobilia in duodecim interstitia distinxerunt aequalia, vt rectius cuicunque interstitio quodcunque mobile, tempore quolibet subiaceret, comprehenderent, quae duodecim signa appellarunt, eò quòd vim signi haberent super elementis. Tales autem intercapedines cùm essent maximae partes praedicti Zodiaci, quamlibet in30 minores,, &sic totum in 560. gradus subdiuiserunt Zodiacum, eò quò gradientium planetarum successiuo ordine ascensum vel descensum perceptibiliter com monstrárunt runt. Cùm itaque vniuersitas partium in hoc numero comprehendereim, essua ille numerus prope dies solares anni, tot sectiones intercapedinesue in circulo dioaci assignarunt, inquit Albumazar differentia 2. rractatus 2. Diuiserunt in super gradum quemlibet in 60. particulas, quas minuta vocabant, cò quòd iam minutae exiguaeque post gradus partes extabant. Pariformiter minutum quodque in 60. secarunt aequalia, eaque secunda vocârunt, eò quòd iam secundario post ipsos gradus continuum secarent in partes subtiliores, nec à tali sexagenaria cessibant diuisione, donec quodcunque secundum in 60.