Latin
IOHHAN. SCHONERI
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 18
Unproofread scanNot analysed yet
Quo facto ad secundum figutarum ordinem eiusdem denominationis procedatur, sub quo eandem formam repete operationis qua sub ptimo ordine figurarum vsus es. Hoc vnico obsetuaro, quòd quotiescunque ex additione figurarum eiusdem ordinis secundi, senarium cumulaueris, qui semper sexaginta ratione sui ordinis repraesentat, eo deleto, loco suo scribatut residuum si quid fuerit, &sinistretur vnitas toties primaeque figurae grossioris denomiantionis immediatè sequentis adijciatur, quoties senarius in secundo ordine praecedentis denominationis fuerat repertus. Nec à tali operatione cessandum erit, donec ad integrorum puta graduum locum fuerit deuentum, quorum 30. signum commune. 60. verò Physicum constituere dinoscuntur. Quare 30 semper eiusdem loci abijciantur, ac pro eis deletis vnitas sequenti signorum, scilicet loco addatur si signa fuerint communia, vel 60. si denominatio sequens Physica fuerit. Quotiescunqu etiam in eodem loco puta signorum ex tali additione 12. fuerint communia signa, vel Physica collecta, quae integram reuolutionem faciunt, eis semper deletis, loco vero eorum scribatur residuum si quid fuerit, vel figura nihili si praecisa reuolutio fuerit, accumulata. In fractionib. etiam temporis eisdem praeceptis vtendum erit, donec ad horas fuerit deuentum, quarum 24. continuè quia integra sunt diem perficiunt, Quate tot semper abiectis vnitas denominationi grossiori conglomerada erit, &hoc ideo, quia in quae vnunquodque diuiditur, ex eisdem componi necesse est. De Subtractione. Vbtractio hac operatione perficitur. Numeratores signorum, graduum, minutoOrum, aliarumque denominationum, suis locis distincte scribentur, illius scilicet numeri, à quo debet fieri subtractio, sub quib. numeratores subtrahendi debitè vnusquisque sub genere suo ea diligentia describentur, puta signa sub signis, grado sub gradib. minuta sub minutis &c. vt in praecedente dictum est. Quo facto à denominatione subtiliori incipiendum erit, subtrahaturque prima inferioris à sibi supra posita, si fieri possit, &scribatur residuum, si quod suerit in locum superioris deletae. vel o, si nihil remamserit. Si autem inferior a superiori auferri minimè poterit, quod contingit, dum inferior superiorem excedit, hoc casu vnitas à sequenti versus sinistram eiusdem denominationis huic accommodatur, quae semper respectu prioris decem significat, si in eadem denominatione reperiatur, fiatque subtractio inferioris à tali articulo vel numero composito, secundum, quod operatio deposcit, remanente tamen residuo, vt dictum est, loco superioris deletae. Si autem acommodanda vnitas in eadem denominatione inueniri non potest, à denominatione proxima versus sinistram, non vacante surripiatur, quae si fuerit in loco reperta sit, norum in denominatione graduum 27. in subtiliorib. verò ab hac 59. toties relinquantur quoties praedicta vnitas per aliam denominationem traducta fuerit, quae in termino ad quem, si graduum locum transierit, cosemper, si autem in situ graduum suerit finita 30. solummodo repraesentabit, in his vt praefertur stantibus, omnes figurae inferiores à suprapositis auserantur, residuo tamen semper loco suo remanente.