# Tabulae resolutae astronomicae 19

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, IOHHAN. SCHONERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/19

Nec ab operatione illa vacandum erit, donec singuli numeratores denominationum quarumcunque à subtilissima inchoando ad vsque grossissimam inclusiuè suprapositis fuerint delati, & consumabitur tota haec species. Vnico tamen illo non ignorato, quòd quandocunque numerus inferior à superiori subtrahi non potest, propter defectum signorum illius à quo subtractio fieri debet, tunc integra reuolutio, quae ex 12. signis constat, reuocetur toties, quoties operatio requirit, fiatque subtractio modo praeiacto. &c. Cùm autem duplatio nihil aliud sit, quàm alicuius numeri bina acceptio: Mediatio etiam alicujus numeri medietatis inuentio, quae ex iam habitis speciebus abundè lucescunt, igitur de eisdem specialior operatio hîc non expectatur. De Multiplicatione. VItiplicare denique minutias quas cunque per alias, in proposito nihil aliMud est, quàm quatuor constituere numeros proportionales. Quorum primus in physicis est integrum, vel integra puta gradus, secundus multiplicans, tertius multiplicandus, quartus verò proueniens ex ductu vnius per alium, producti nomen sibi vendicat. In quacunque etenim proportione habet se integrum ad multiplicantem, in eadem & multiplicandus ad illud, quod excrescit. Verbi gratia, sicut vnus gradus habet se ad 6. minuta multiplicantis in decupla proportione, ita triginta minuta multiplicandi ad tria minuta producti in eadem decupla proportione. Et scias hoc generale totius operationis, quòd ex tali ductura vnius per aliam minutiam semper productum subtiliori denominatione proueniet, Regulae Multiplicationis. CEquentibus igitur regulis tota multiplicatio prout nostro sufficit proposito Sperficitur. Prima, si gradus fuerint multiplicati per gradus, gradus cum signis produci viderentur, si numetus producti ad hoc sufficeret. Secunda, si minutiam quancunque multiplicaueris per gradus, haec ipsa minutis proueniet cum grossioris denominationis minutia immediatè sequentis, vt multiplicando gradus per minuta, piouenient minuta cum gradibus. Si gradus per secunda multiplicaueris, secunda cum minutis produces. Si gradus per tertia multiplicentur, tertia ipsa cum secundis prodibunt &c. Tertia, quandocunque minutiam vnam: multiplices per alteram, proueniet minutia dennominata à numero quem denomiatores multiplicantis & multiplicandi simul additi con stitusauunt. Verbi gratia Minuta per minuta ducta, secunda producunt. Si ergo danominaiores istorum inuicem addiderimus, scilicet, minutum ad minutum, duo congregabimus, & sic constiiuitur denominator producti puta secundum. In temporis verò multiplicatione eisdem vtimur regulis, non aliter qnàm in mon, scilicet, si multiplicas horas per horas, horae consurgunt. Si minutiam quanaunque per horas, aut è conuerso horas per minutiam haec ipsa prouenit minutia.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
