Latin
Propositio II
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 27
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio II. I augem alicuius planetae ad tempus quodcunque scire desideras, praescribe primò illud distinctè per suas differentias vt assolet. Et intra cum annu Christi completis tabulam, radicum augium Planetarum annorum collectorum, quaerendo in linea numeri annum tuum finitum, quem si praecisè inuenetis, recipe de tabula planetae tui motum iuxta positum, &habes intentum. Si verò annos Christi transactos praecisè non inueneris, tunc fiat introitus cum minore viciniori, circa quem accipe motum extra scribendo. Non alitercum residuis annis quos expansos vocamus, ex tabula annorum expansorum te facere oportet, tabulam dico hanc, in cuius fronte numerus annorum collectorum primi introitus suerit reper tusMotum ergò ibidem scriptum priori adijcia, &inuenisti radicem augis anni propositiNotandum tamen erit, quòd tabulae augium in annis collectis sunt tales, quod cuilibet planetae seorsum vna ord. nata est, praeterquàm Soli &Veneri, quibus simul vna est propter eundem vtriusque augis locum. In expansis verò semper vna duntaxat planetis omnibus ad 2c. insetuiet annos, illa scilicet, quae in fronte aunos tuos collectos gestare cernitur. Eodem modò vnà &eadem tabula mensium, alteraquè dierum cunctis planetis suffecturae oensentur. Cum nullam temporis post dies ipsos differentiam in praesentiarum ob augium motus nimiam tarditatem dignum duximus esse curandam. Deinde cum mensibus &diebus transactis succedentibus completis annis assignati temporis redeat operatio canonis praecedentis. Illo secluso, quòd si contingerit te practicare per annum bisextilem, &dies propositus sequatur Februarium, intrandum erit cum die sequente. Hac etiam vtere cautela si placet, nec inde subcrescit error sensibus, exemplum in calcem tansfertur facilitate suadente. Argumentum Solis elicere. Propositio III. COlis argumentum mediante eius motu medio, atque eius auge tali modo veUnatur. Habeas medium Solis motum per primam, &augem eius per praecedentem: subtrahe demùm augem Solis de ipsius medio motu accommodata reuolutione integra, dum subtractio fieri non posset, &residuabitur argumentum, verbi gratia: Medius motus Solis ad tempus supra positum est o signa, 22. gra. 28. mi. 17. secund. Aux verò eiusdem 3. signa, 1. gra. 11. mi 55. secun. qua sublata de medio motu Solis, remanebit. Solis argumentum scilicet 9. signa, 21. gra. 16. mi. 22. secund idem fiat in caeteris. De medijs argumentis trium superiorum.