# Tabulae resolutae astronomicae 28

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, Propositio IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/28

Propositio IIII. Rgumentum medium vniuscuiusque trium superiorum sic inuenies, habeQas primò medium motum Solis atque planetae assignati per primam ad hoc tempus, ad quod argumentum tale scire festinas. Reijce ergò medium motum planetae de Solis motu medio, & quiequid remanserit, erit tui planetae argumentum medium, quod quaerebas, vt exemplo clareat, Sit motus Martis aequalis ad tempus, vt supra 4. signa 6 gra. 2. mi. 26. secund per primam;, quem abstraho de medio motu Solis ad idem tempus reperto, relinquitur medium argumentum Martis, scilicet 8. signa, 16. gra. 25. mi. 51. secund. Argumenta autem Lunae, Veneris & Mercurij media, cum habeant tabulas proprias, per primam propositionem quaerenda sunt. De Centro Lunae medio. Propositio V. Centrum Lunae medium pro quocunque tempore inuenire. INquirantur motus Solis & Lunae & medij sd tempus considerationis tuae, per A primam, quo facto aufferatur medius motus Solis de medio motu Lunae reuocando integram circulationem: si aliàs subtractio fieri non possit, & quicquid residuabitur, dupliciter, sic enim centium Lunae prodibit, quod alio nomine distantia duplex, seu duplex interstitium vocatur- Distantia nanque ab auge sua sem per est duplex, respectu elongationis eius â Sole, & ideo in inquisitione centri Lunae medius motus Solis de aequali motu Lunae subtrahitur, & relictum duplicari praecipitur. Exempli causa, motus Lunae medius ad supra dictum tempus ENT. 11. signa, 27. grad. 7. mi. 46. secund. de quo si motus Solis medius od idem tempus repertus fueritsublatus, remanebit 11. signa . 4. grr. 39. mi. 29. secund. luminarium distantiam repraesentans, qua duplata centrum Luns scilicet 15 sig. ). gra 18. mi. 53 secund. con crescit. De medio centro quinque Planetatum.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
