Latin
3
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 3
Unproofread scanNot analysed yet
RISSIMO FILLVS CTELTISSIMO PRINCIPI AC DOMINO DOMINO CHRISTIANO, Duci Saxoniae Sacri Romani Imperij Archimarscallo &Electori, Landgrauio Thuringiae, Marchioni Misniae &Burggrauio Magdeburgensi Domino suo clementissimo. Nter reliquas artes, quas DEVS Opt. Max. generi humano propter am plissimas vtilitates monstrauit, ea, quae corporum coelestium motus, eorumque accidentia varia enum erat &explicat, praeclarissima est, &maximê necessaria, quod non solum ipsa rei euidentia, sed etiam omnium sapientum iudicia &testimonia comprobant. Nam doctrina haec, quae perpetuas motus primi mobilis leges, vicesque aestatis &hyemis, dierumque ac noctium ad animantium conseruationem accommodatas ostendit illustre est testimonium de DEO opifice, nosque conuincit, vt firmissima assensione statuamus esse quandam mentem aeternam architectatricem, quae infinita bonitate &sapientia hanc mundi machinam condidit, eamque conseruat ®it. Affirmat &Plato in Timaeo oculos nobis mortalibus Astronomiae causa praecipuè datos esse, vt ad quaerendam DEI notitiam duces essent. verba