# Tabulae resolutae astronomicae 3

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/3

RISSIMO FILLVS CTELTISSIMO PRINCIPI AC DOMINO DOMINO CHRISTIANO, Duci Saxoniae Sacri Romani Imperij Archimarscallo & Electori, Landgrauio Thuringiae, Marchioni Misniae & Burggrauio Magdeburgensi Domino suo clementissimo. Nter reliquas artes, quas DEVS Opt. Max. generi humano propter am plissimas vtilitates monstrauit, ea, quae corporum coelestium motus, eorumque accidentia varia enum erat & explicat, praeclarissima est, & maximê necessaria, quod non solum ipsa rei euidentia, sed etiam omnium sapientum iudicia & testimonia comprobant. Nam doctrina haec, quae perpetuas motus primi mobilis leges, vicesque aestatis & hyemis, dierumque ac noctium ad animantium conseruationem accommodatas ostendit illustre est testimonium de DEO opifice, nosque conuincit, vt firmissima assensione statuamus esse quandam mentem aeternam architectatricem, quae infinita bonitate & sapientia hanc mundi machinam condidit, eamque conseruat & regit. Affirmat & Plato in Timaeo oculos nobis mortalibus Astronomiae causa praecipuè datos esse, vt ad quaerendam DEI notitiam duces essent. verba

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
