Latin
Propositio VII
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 30
Unproofread scanNot analysed yet
Aequationes enim lignis &gradibus correspondentes è directo tantum ad quartam circuli partem sunt compositae, hoc est ad 3. signa communia. Tabulae tamen illae! &aequationes omnibus signis accommodantur, vt de numero signorum ibi apparentium constabit. In superiori enim parte numeri signorum tali ponuntur ordine 0– 1. 2. 6. 7. 8. sed in calce tabulae sic ordinantur. 5. 2. 5. 9. 10. 11. Sub quibus ascendendo vel descendendo è directo graduum linearum numeri aequationes ponuntur, vt ad sensum tabulae habent. In tabulis autem aequationum Solis, Lunae ac planetarum aliorum 6. tabulae ponuntur partiales, quae in vna zodiaci medietate extensae sunt habentes singulae binas lineas longitudinales cum gradibi descendendo vel ascendendo crescentibus. In fronte verò tabularum de o vsque ad 5. inclusiuè, &in pede similiter à 6. ad vsque 11. signorum numerus conscriptus est, Ex opposito etiam graduum aequationes continuè scribuntur, in Solis quidem argumenti tantum, in Lunae autem &aliorum Planetarum aequatio centri, minuta proportionalia, in Lunae iterum diuersitas diametri. In reliquorum verò tabulis longitudinis adijciuntur longior, scilicet ac propior, item differentiae aequationum quae non aliud sunt, quàm excessus aequationis maioris super minorem, inscribuntur cum titulis adde vel subtrahe. Sic etiam differentiae titulos. A quidem additionem designans, M verò subtractionem in extremitatibus linearum suarum gestare solent. Hic aduertendum quòd vbicunque in aequationum tabulis paragraphus occurrit, illic in differentia tam in superiori quàm in inferiori margine duae literae vel A &M, vel M &A vna scilicet super aliam positae inueniunquarum superior semper aequationibus &diffcrentijs supra paragraphum positis tur, Inferior autem eisdem infra dictum descriptis inseruiet, hac permissa itaque declaratione Tabulae aequationum patebunt intuenti, quarum vsus talis est. Quandocunque signum in tabulam mittendum fuerit in fronte eius repertum, tunc gradus completi currentis signi in linea numeri sinistri lateris descendendo quaerendi sunt, &angulus eotum communis aequationem adducit optatam. Differentiam verò aequationis eius in linea collateralis ostendit, &tituli vtriusque in fron te reperiuntur secundùm quos partes proportionales residuis correspondentes regulari oportet. Si autem pes tabulae signo mittendo deseruiret, haud secus cum residuis gradibus in dextri lateris linea ascendendo angulus communis, tàm aequarionem, quàm differentiam amplectens inuestigatur, nam eo casu linea superior collateralis angulo communi differentiam ipsam, sicut ima tabulae planities titulos clargitur congruos. De veris motibus.