Latin
Propositio VIII
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 32
Unproofread scanNot analysed yet
MTEE Poteri s etiam secuuda propositione duce planetarum auges alio inuestigare modo, &ad idem redit. Exemplo tamen adiecto praesenti clarius introduceris, volo inquirere augem communem ad praefatum tempus, ad quod motus augium stellarumque per 1. inuentus est ille, O signa, 11. gradus 1. minu. 47. secund, Motus vero accessus &recessus ad idem 2 sig. 16. gra. 25. minu. 2. secund, Quaero igitur in tabula accessus &recessus aequationum octauae sphaerae, signa trepidationis motus scilicet 2. quae in eius fronte conspiciuntur. Gradus verò in linea numeri descendendo scilicet 16. in quorum angulo communi 8. grad. 4 3. minu. 50. aequationem positam extraho cum titulo additionis. Tituli enim semper ex eadem parte recipiendi sunt, in qua signa completa inueniuntur &c. Differentia autem hic est 2. mi. 12. secund. existens residuum cum quo introitus fieri non potuit, vnde pars proportionalis scilicet 55, secund. ferè producetur, quam habitae adsungo aequationi suadente tituli nota, prodibit aequatio 8. gra. 44. min. 45. aequata. Cùm etiam eius titulus importet additionem coniungo ipsam motui augium &stellarum fixarum &motus augis communis ad tempus, quo supra constuutus, scilicet 19. gra. 48. minu. 32. secund. Si verò vlterior oportunitas eiusdem planetae singularem propriamuè deposcat augem, tunc eiusdem planetae radix de tabula augis Christi recepta huic addatur &confletur propositum, vt exemplariter appareat. Aux Solis hoc modo reperta, 3. sig. 1. gra. 11. minu. 55. secund. ostendit. Vera loca stellarum fixarum ad quodcunque tempus inuenire.