# Tabulae resolutae astronomicae 33

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, Propositio IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/33

& ipsum annum propositum ad quod eas stellas verificare volueris. Hunc igitur motum adde ad Iccum cuiuslibet stellae positum in ista tabula, si tempus tuae verificationis sequitur anrum verificationis Alfonsi, vel ipsum subtrahe a loco cuiusli bet stellae, in hac tabuls posito, si tempus tuae considerationis praecesserit, & habebis loca earum in longitudine verificata ad tempus tuum propositum. Gradus verò & minuta latitudinis stellarum non mutabis. Latitudines enim earum inuariatae manent: nisi quod minimae sensibilitatis consequentur motu trepidationis. Isto modo verisicabis etiam omnes stellas Alfonsi. De vero motu Solis. Propositio X. Verum motum Solis ad quodcunque tempus inuenire Onstituas primò ad tempus propositum medium Solis motum per primani. CAugemque eiusdem per octauam, nec non argumentum ipsius per tertiamCum argumento itaque intra tabulam aequationum Solis quaerendo signi in fronte vel pede. Gradus autem in lineis numeri, & de angulo communi aequa tionem Solis accipe vnà cum differentia & titulis earundem. Duc deinceps residuum argumenti in tabulam non missum in totam differentiam, partem constituendo proportionalem, quam addere aut subtrahere oportet aequationi praeinuentae secundùm exigentiam tituli, vt aequatio prosiliat aequata. Hanc itaque vltimatim addas medio motui Solis concordante titulo, vel ab ipso rescindas, si titulus idem praeceperit, & illud quod remanet, certissimum indicat punctum zodiaci primi mobilis, sub quo centraliter Sol residet tem pore assignato. Sit exempli causa medius motus Solis ad tempus quo supra inuentus o sig. 22. gra. 28. mi. 17. secund. per primam propositionem. Aux verò eiusdem 3. sig. 1 gta. 11. minu. 55. secund. per secundam, qua subtracta de medio solis motu. argumentum eius relinquitur 9. sig. 21. gra. 16. mi. 22. secund. quo mediante de tabula aequationum Solis 1. gra. 59. minu. 41. secund. aequatio illa inuenitur. Angulus enim communis compertus per 9. sig. in calce tabulae posita, & 11. gra. ascendendo in linea numeri eam repraesentat cum additionis titulo. Eodem modo 49. secunda loco differentiae adducit cumtitulo defalcationis, quae per residuum argumenti in tabulam non missum puta 36. minu. 22. secund. multiplicata, partem Digitiz Goo, ie, tem hanc gignit proportionalem 13. secun. 22. tert. qua demta de praeinuenta aequatione, pro vt titulus admonet differentialis, remanebit aequatio aequata 1. gra. 59. minu. 28. secund. ferè, quae si finaliter medio Solis motui praefato fuerit adiecta, verum locum Solis ostendit in zodiaco o sig. 24. gra. 27. minu. 45. secund. ad tempus propositum, diebus tam en non aequatis. De vero motu Lunae.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
