# Tabulae resolutae astronomicae 4

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/4

EPISTOLA Verba Platonis sunt: Αδλὰ τοῦτο λεγέσω παρ λκῶν ἀπτᾷ ἐστὶ τατι τῇ ἀετία Θεὸν ἡμῖν ἄνεύρεν δωρίσαδαι τὸ ὄψιν, ἶνα τὰσ ἐν ουρανῷ τοῦ τοῦ κατιδόντος περιόδους χρησαίμεθα ἐπὶ τὰς περιφορὰς τὰς τῆς παρ λμῖν διανοίσεως συγρενος ἐκειναις ἔσαι αταράκτοις τεταραγμένας. Deindeam plissima est doctrinae Astronomicae vtilitas, quod sola integram annorum seriem nobis monstrat, dierum noctiumque vices intervalla & quantitates metitur. Hac temporum notatione nobis in Ecclesia potissimum opus est, vt mundi primordia, religionum & Sectarum initia & tempora diuinarum patefactionum, editarum promissionum, incarnationis Filij DEI, ac postremi eius aduentus ad iudicium vniuersale cognita & perspecta sint. Cumque Geneseos primo DEVS hoc officium luminaribus delegarit, vt tem pora, dies & annos discernant, & metae illorum sine motuum coelestium obseruatione intelligi & perspici nequeant, conuincimur certè mandato diuino Astronomiae studium nobis commendatum esse. Sine hac ne festorum rationem inprimis nec pascatis & passionis CHRISTI verum tempus scire. De anno redemptionis nostrae & CHRISTI morientis aetate, magna est inter Ecclesiae doctores dissensio. Tertullianus, Lactanius & alij clarissimi CHRISTVM aetatis anno vicesimo & octauo calendas Aprilis nimirum eo die, quo primus homo ADAM procreatus est, crucifixum referunt, quae narratio praeterquam quod historiarum consensui repugnat, ita & cum Luca Euangelista, qui affirmat tunc temporis ad lordanem à loanne baptizatum esse Christum. Chrysostomus, Augustinus, Cyril. lus & recentiorum plerique octauo calendA pril. cruci affixum

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
