# Tabulae resolutae astronomicae 41-2

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, Propositio XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/41-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/41-2

Propositio XVI. Trium superiorum latitudinem reperire. Otandum quòd quilibet trium superiorum habet duas tabulas, primam pro latitudine septentrionali, secundam verò pro meridiana latitudine. Nam Saturni & Iouis gestant tam in septentrionali, quàm meridionali primae partis in capite signa centri veri, & in lines extrema ad laeuam, gradus eiusdem centri descendentes. Arcae autem tabularum continent minuta proportionalia. In secunda verò parte in capite & pede tabulae, sunt signa veri argumenti, & in linea lateris sinistri extrema, sunt gradus eorundem ascendentes aut descendentes, pro vt res postulare videtur, in corpore tabularum sunt gradus & minuta latitudinis. Tabulae Martis continent in prima facie, tàm in capite; quàm in pede signa veri centri. In secunda sunt conformes tabulis Saturni & Iouis. Latitudo eorum quaeritur cum centro & argumeno vero. In Saturno & Ioue quaere signa centri veri in capitibus tabularum. In Marte autem in fronte vel calce, gradus verò in linea. Ifer gruluum sinistri lateris & in angulo communisignorum & graduum centri inxuenies minuta proportionalia, quae serua ad partem.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
