# Tabulae resolutae astronomicae 43

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, Propositio XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/43

Propositio XVII. Veneris & Mercurij latitudinem in vestigare. Res tabulas partiales quilibet eorum habet, quarum prima est latitudinis I declinationis epicycli. Secunda latitudinis reflexionis eiusdem epicycli. Tertia est latitudinis deuiationis deferentis ab ecliptica. Prima autem tabula cuiuslibet eorum continet signa centri & argumenti veri in fronte & calce tabulae, & eorundem gradus ad laeuam tabulae, sub titulo lineae numeri graduum. Area autem huius tabulae habet in prima eius parte minuta & secunda proportionalia. In secunda verò parte latitudinis epicycli, meridionales aut septentrionales quod tituli in capitibus tabularum insinuant. Secunda tabula, signa, habet centri & argumenti veri in capite & lineam numeri graduum ad sinistram Corpus autem huius tabulae, primò continet minuta proportionalia, secundò latitudinis reflexionis epicycli, septentrionales & meridionales. Tertia tabula exprimit latitudinem deuiationis deferentis ab ecliptica, & est haec satitudo senper septentrion alis in Venere, sed in Mercurio meridionalis, & fit introitus in ipsam cum minutis proportionalibus pro latitudine reflexionis inuenienda. Declinationem igitur sic comperies cum centro vero intratabulam primam latitudinis declinationis epicycli, & in angulo communi signorum & graduum, accipe minu. & secund. proportionalia, quae nota ad partem. Sic similiter cum argumento vero eandem partem tabulae, vbi iam minu. & secund. proportionalia accepisti, ingredere, & quod in angulo communi signorum & graduum argumenti, de gradibus & minutis latitudinis declinationis inueneris extra nota cum parte latitudinis meridionali aut septentrionali, secundùm exigentiam tiruB. Deinde accipe partem proportionalem de latitudine declinationis & minu. & secunasndsique fuerint secundum proportionem minutorum & sccundorum nosio por modum multiplicationis & diuisionis supra traditum, & haec erit prinlttudo Veneris vel Mercurij examinata, quae prouenit ex declinatione epicyoli, eam serus cum parte suae latitudinis.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
