# Tabulae resolutae astronomicae 44

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, Propositio XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/44

Pro inuenienda reflexione, intra abulum secundam latitudinis reflexionis cum centro aequato, & mi per ipsum reperta extra scribe. Deinde cum argumento vero intra eandem tabulae partem ubi iam accepisti mi. proportionalia, & latitudinem reflexionis inuentam cum titulo partis extra notabis, de qua & mi. proportionalib. accipe partem proportionalem secundùm proportionem minutorum ad 60. & emergit latitudo reflexionis exanimata, quae prouenit ex reflexione epicycli, quam cum titulo suo etiam ad partem serua. Pro deviatione autem inuenienda intra tabulam tertiam cum minutis proportionalibus per secundam tabu lam repertis, & quod in directo eorum inueneris, extra scribe, & erit latitudo tertia exanimata, quae in Venere semper est septentrionalis. in Mercurio verò semper est meridionalis, & ista accidit ex deuiatione deferentis ab ecliptica. Finaliter autem, si tres repertae latitudines fuerint eiusdem tituli, omnes addantur, & aggregatum, eris latitudo quaesita. Si verò fuerint diuersarum denominationum, iunge illas, quae sunt eiu sdem appellationis, quo facto, subtrahe minorem de maiore, & residuum ostendit latitudinem vltimò examinatam, illius tamen semper denominationis, cuius malorlatitudo erat de qua hoc residuatur. Exemplo autem praesenti clarè introduteris. Argumentum Veneris medium ad tempus prius datum cum reliquis motibus est. II. Argumentum medium Centrum medium Aequatio centri aequata Centrum verum Argumentum verum Ex tabula itaque prima per centrum verum inuenio minu. 55. secund. 0.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
