Latin
Propositio XVIII
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 45
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XVIII. Planetarum directiones, retrogadationes stationesque per tabulas inuenire. Abeas primo centrum &argumentum aequata planetae, de quo haec inneInire praetendis, &corum quolibet scribe seorsum. Et mitte centrum verum in tabulam stationis tui planetae, recipeque stationem primam in eius directo scriptam, aequando tamen ipsam cum parte proportionali si opus fuerit, qua demum sublata de 12. sig. relin quitur statio secunda, quam scribe sub prima. Et considera, si argumentum aequatum tui planetae fuerit aequale stationi primae in sig. gra. &mi erit planeta stationarius statione prima, vbi incipiet retrogradariQuod si fuerit plus statione prima &minus secunda, tunc retrograditur: &si fu* Si verò idem erit aequale stationi secundae, erit stationarius statione secunda. argumentum fuerit plus statione secunda &minus prima, erit idem planeta directus. Quod si planeta directus fuerit, &volueris scire, quando dirigi inceperit, considera si argumentum medium talis planetae fuerit plus statione secunda vel minus prima, vel nihil, si plus statione secunda, subtrahe stationem secundam de argumento medio, &quod post subtractionem remanserit, diuide per motum argumenti in vna die, si potes, &habebis in quotiente dies, si verò aliquid remanserit, aut diuidi non possit, tunc illud per 24. multiplica, &productum diuide per id quod prius, &in quotiente habebis horas, &si quid remanserit indiuisum per 60. resoluas, diuidasque cum priori diuisore, prouenient in quotiente minuta horarum, &sic consequenter ad libitum. Hoc ergo tempus ex diuisionib. emersum, de tempore quo tuum planetam aequasti, subtrahe, remanebit tempus, quò planeta incepit dirigi. Si autem argumentum fuerit minus statione prima, subtrahe stationem secundam de 12 lig. &residuo adde argumentum tui planetae VII ataaquatum, &totum aggregatum diuide ut supra, &totum tempus refiltatum per tuam diuisionem aufer vt prius, relinquetur tempus quo planeta mus dirigi inceperat.