Latin
Propositio XIX
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 46-2
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XIX. Enus &Mercurius ob sui motus varietatem inuoluuntur circa Solè &haVbent se ad Solem quatuor modis, nam cum fuerit argumentum Veneris aequatum ab von gradulinclusiuè in 4. sig. 17. gra. id est, 137. gra. erit in suo ortu ve spertino, &videbitur post occasum Solis super Horizontem in occidente. Et tunc etiam est Sole velocior. Et à 4 sig. 17. gra. exclusiuè vsque in 6. sig. integra, id est, 180. gra. erit in occtsu suo vespertine. Tardat enim tunc appropinquans Soli, consequiturque ipsam atque praeterit. A 6. sig. aut in 7. 11. sig. &a3. gra. hoc est 223. gra. erit in ortu matutino eò, quòd est Sole tardior. Et à 7. sig. 13. gra exclusiuè vsque in 12. sig. integra, erit in occasu matutino volocior Sole. Mercurij verò argumentum aequatum currens ab 1. gra. inclusiuè, vsque in 3. sig. integra, &22. gra- id est, 8 12. gra. oritur vesperè. Et à 3. sig. 22. gra. exclusiuè vsque in 6. sig. hoc est, 180. gra erit in occasu vespertino. Et à 6. sig. exclusiuè vsque ad 8. lig. 8. gra. id est 248. gra. ortur manè, Et ab 8. sig. &8. gra exclusiuè in 12. sig. id est ad 360. gra. occidit manè. Velocitas autem &tarditas motus eius considerantur, sicut in Lenere.