# Tabulae resolutae astronomicae 46

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, Propositio XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/46

Quod si argumentum medium fuerit nihil, totam diuideslationem primam modo dicto, & à tempore ex diuisione emerso, subtrahe supra, prodibit optatum. Quod si sorsitan scire desi deraueris quando retrogradari incipiet, & argumentum medium plus fuerit statione secunda, tunc abijce medium argumentum de 12. sig. addasque relicto stationem primam, collectumque diuide more dudum tradito, & tempus sic resultatum, adde tempori, ad quod planetam aequasti, & habebis intentum. Si verò argumentum aequale fuerit minus statione prima, ipsum de prima statione abscinde, & residuum diuide vt paulo ante diximus. Tempus autem emersum adde vt supra, & habebis initium retrogradationis planetae. Quod si argumentum medium fuerit nihil, eo casu ipsam stationem primam totam diuide modo praefato, & tempus resultatum adde, vt dictum est, & habebis &c. Retrogradus autem si planeta fuerit, & scire volueris quando retrogradari inceperit, stationem eius primam de ipsius minueargumento & residuum diuide modo habito, tempus autem tali diuisione compertum subtrahe à tempore pro quo planetam verisi casti, & remancbit quaesitum. Quod si scire volueris, quando dirigi incipiet, argumentum eius medium aufer à secunda statione, & residuum diuide vt prius, & tempus ex hac distributione exorium adijcias tempori, quo aequasti planetam & comportatur quaesitum. Motuxautem diurnus argumenti cuius libet quinque planetarum hoc modo inuenitur. In tribus equidem superioribus, medius motus vniuscuiusque eorum in die vna aufferatur à Solis medio cursu diei vnius, remanebit motus argumenti planetae in vno die, inferiorum autem duorum medius motus vnius diei de proprijs ubulis quaeratur. Argumenta planetarum in vna die. Pnu Beum l Tasceun. seduictus Saturni Iouis Martis o si Vane Mercurij. Ortum & occasum, apparitionem, occultionemque planetarum sub radijs Solis cognoscere.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
