Latin
Propositio XIX
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 48
Unproofread scanNot analysed yet
Et si fuerit argumenium nius à 6. sig. puta 180. gra. vsque in 7. sig. 14. gra. hoc est, 224. gra. erit aut appatens in ortu matutino, vel recta radijs Solis. Intra igitur cum signo in quo fuerit, tabulam ipsius ortus matufini, &scias an sit apparens vel occulta per gradus ibi scriptos. Si autem idem argumentum fuerit de 7. sig. 14. gra. in 12. sig. id est 160. gra. erit in occasu matutino apparens vel occulta. Intra ideo cum signo in quo fuerit, tabulam occasus matutini, &agnoscas per gradus illic compertos; vtrum sub radijs latitet oculisue nostris videri possit, si enim gradus ipsius fuerint plures gradibus differentiae inter eam &Solem non appatebit, &si pauciores fuerint, videbitur. DE TRIBVS AVTEM SVPERIORIBVS si passiones istas scire desideras, animaduerte eorum differentiam &Solis, vt de inferiorbus supra dictum est, quam nota, quae si fuerit planetae, erit idem planeta vel apparens in occidente, vel sub radijs Solis occultus. Intra ergò cum signo in quo fuerit planeta in tabulam occasus planetae vespertini, &gradus, quos ibi inueneris &minuta, si fuerint pauciores gradibus differentiae inter planetam &Solem, erit planeta apparens in occidente. Si autem fuerint plures gradibus differentiae illius, planeta erit tectus radijs solaribus. Si autem praedicta differentia fuerit Solis, tunc erit planeta apparens vel occultus. Ingredere igitur cum ligno, in quo fuerit planeta, in tabulam ortus matutini &gradus ibi inuentos nota, qui si fuerint plures gradibus differentiae, erit planeta occultus, si verò fuerint pauciores, erit orientalis apparens &c. Planetarum velocitatem, tarditatem, ac aequalitatem inuenire.