Latin
Propositio XXV
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 57
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XXVI. IVic negotio exarata est tabula specialis, quae tabula ueri motus Solis in horui &minutis appellatur, cuius extrema latera horas, &horarum fractiones con tinent In capite &pede 12. signa zodiaci, in numeris &characteribus ad eorum principia &media ordinata cernes. Area uero tabulae Solis motus ueros in gradibus &minutis &secundis comprehendit. Cum signo igitur Solis &eius gradu ad certum diem inuento ingredere tabulam iam dictam, signo &gradu, aut nici niore in capite vel pede tabulae repertis in uno latere extremo ad libitum accipe horas propositas, in quorum directo sub titulo signi &gradus, aut uicinioris in arta, motum uerum Solis horarum propositarum offendes. Idem de una hora sume iudicium. Quod si horas quae diem naturalem constituunt, receperis, motum Solis diurnum, id est, unius diei uerum &aequatum cognosces. Simile uere iudicium sumes de minutis horarum, uariata duntaxat titulorum ut assolet denominatione per unam differentiam. Huius tabulae plurimae sunt utilitates. Per eam enim scimus motum diuersum aequatum Solis, quem Buth Solis nominamus in uno die, horis &minutis. Per ipsam etiam facile cognoscimus uerum locum Solis ad tempus quodcunque ante uel post meridianum, praehabito uero loco eiusdem ad meridiem, &cognitu motu unius diei dicto, citius continuamus uerum motum Solis de die in diem. Quantas etiam praebeat commoditates haec tabula ad humanas genituras, &earundem reuolutiones, ad aeris mutationes, &item ad eclipses practicandas, &ad res alias ferè innumeras in praesentiarum silentio praeterimus. Verum motum Lunae in una hora uel pluribus, &horarum fractionibus extrahere.