Latin
Propositio XXVII
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 58
Unproofread scanNot analysed yet
De minutis autem horarijs, simile quasi sumendum est iudicium, solummodo titulorum denominationem (pro ut oper tio petit) per unam differentiam uariata. Magna est huius tabulae utilitas, per ipsam enim scimui motum Lunae diuersum, in una aut pluribus horis, quam Buth Lunae appellimus. Per ipsam habito uero motu Lunae ad meridiem, facile numeramus eius terum motum ad tempus quodcunque ante aut post meridianum. Item in calculo learum coniunctionum &oppositionum, quadraturarum Solis &Lunae, &uiluersaliter omnium aspectuum Tunae cum planetis, &praecipue in supputatione cipsium solarium &Lunarium commodissima est: Buth trium superiorum ac Veneris &Mercurij, hoc est motum diuersum aequatum planetae in uno die duobus uel pluribus per tabulas ad hoc ordinatas inuestigare. Propositio XXVIII. Iira primo tabulam diuersorum motuum planetae in uno die, cuius motum di Aversum quaeris, &hoc in linea numeri cum centro eius aequato ut assolet, &q inueneris in eius directo, in linea quae intitulatur, motus puncti, extra scribe Infrabis etiam cum argumento aequato in eandem tabulam, &motum quem suueneris in communi angulo signorum >aduum ipsius argumenti, qui intifulatur motus portionis, accipe &scribe &si super ipsum in tabula non inueneris scriptum retrogradus, tunc adiunges hunc motum cum priori, &aggregatum ex liis duobus, est motus diuersus planetae in uno die. Si autem super ipsum scribatur retrogradus, &motus portionis fuerit minor motu puncti, subtrahe minorem demaiori, &residuum est motus uerus planetae in die, &planeta adhuc est directus. Et si motus portionis maior fuerit motu puncti, facta subtractione minoris à maiori, relinquetur motus diuersus in uno die pro retro gradatione, &est planeta retrogradus. Si vero ambo motus sic accepti, fuerint aequales, tunc planeta est stationarius, &cum sciueris motum planetae in uno die, &fuerit idem planeta directus, &uolueris scire locum eius uerum post aliquot dies, aequatione eius praehabilo, multiplica motum eius diuersum per numerum dierum quos habes, &collectum ex his, erit motus planetae in diebus quaesitis. Aggrega ipsum super locum planetae, &inuenies locum planetae ad dies futuros quos quaeris. Quodssi planeta fuerit retrogradus, subtrahe hunc motum in diebus praedictis de loco plauetae aequato, &inuenies locum eius ad dies quaesitos futuros. Et si optaueris scire locum cius in diebus praeteritis ante diem aequationis planetae Considera si pla neta fuerit directus, &subirahe hoc quod per multiplicationem ante dictam collegisti de loco eius aequato, &inuenies quod quaeris. Quod si retrogradus fuerit, adiunge illud quod per multiplicationem exiuerat, ad locum planetae aequatum, &habebis habebis quaesitum: &ita poteris operare ad duos, quatuor, quinque, decem an plures dies, &praecipue si fuerint directi &ueloces uel rerrogradi, remoti tamen longe à statione prima quia quin tardi fuerint in motu, uel prope eorum stationes non facies ita ad plures dies, &hoc minus in Marte, qui plus diuersificatur in motu quàm Saturnus &Iupiter.