# Tabulae resolutae astronomicae 65

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, MVNCTABVLAE MEDIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/65

Quod si tamen ad alterius uel ciuitatis uel regionis meridianum haberejuolueris, quaereudum erit ciuitatis tuae nomen in hac tabula, si tamen ibi est adscriptum: Quod si quaesitae ciuita tis nomem minime in tabula descriptum fuerit uicinior locus eligendus erit & numerum horarum, si quae sint, uel etiam minutorum sub titulo tempus, repertum, adde uel subtrahe iuxta praecedentium literarum exigentiam à tempore coniunctionis, oppositionis, uel etiam aspectus Solis & Lunae. Hac etenim uia facile reduces illud tempus ad meridianum quae siti à te loci, ciuitatis uel regionis. Pro radice uero motus reducenda ad alium meridianum, ita operare. Quaere ex tabulis motuium, planetae tui motum in horis & minutis temporis, quod ex tabula hac regionum iuxta nomen tui loci accepisti: & motum tot horarum, uel etiam minutorum, à radice Norimbergensi minue: si circa eum locum in columnula minutorum Lunae Mliteram inuenies: quoniam talis locus orientalior est Norimbergae, uel addè eundem motum horarum uel minutorum radici Norimbergen. si circa eum in columnula Lunae litera A ponitur: quoniam talis locus occidentalior est Norimbergae. Et tunc illud quod re manet, seu prouenit post additionem uel subtractionem, est radix motus illius planetae, ad illam tuam habitationem. Haec res & si in Ephemeridibus in locis planctarum: ob eorum motus tarditatem: non obseruetur, propter modicam diuersitatem: in Luna tamen hoc idem negligendum Quare si locum Lunae uerum ad meridianum Norimbernon erit. gensem habes, uellesque locum eius uerum, non mutata radice: ad meridianum tuae habitationis reducere, Accipe in tabula hac regionum in columnula Lunae, iuxta locum tuae habitationis minuta cum nota A uel M,quae adde uel minne, iuxta literarum exigentiam, à loco Lunae uero super meridiano Norimbergensi collecto, & habebis locum Lunae ad meridianum tuum- Caussa autem quare tempus, quod est inter duos meridianos, debet addi pro ciuitate orientaliori, & subtrahi pro ciuitate occidentaliori, & medij motus in tanto tempore debent addi pro occidentaliori, & subtrahi pro orientaliori est ista. Quia in tanto tempo re quantum est inter duos meridianos, prius est meridies, & quaecunq; alia hora in ciuitate orientaliori quàm occidentaliori, ut exempli caussa: si tale tempus esset, una hora, tunc quando in ciuitate orientaliori esset hora prima tunc in occidentaliori esset meridies, & quando in orientaliori esset hora secunda, tunc in occidentaliori esset hora prima &, è conuerso. Et ideo si habetur pro ciuitate occidentaliori coniunctio in meridie, tunc in orientaliori, erit hora prima, Et si habetur in occidentaliori hora prima, tunc in orientaliori est hora secunda. Addatur igitur semper una hoa ad coniunctionem inuentam ad ciuitatem occidentaliorem & habebitur tem

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
