# Tabulae resolutae astronomicae 67

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, BE AEQVATIONIBVS DV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/67

BE AEQVATIONIBVS DV. odecim domorum coeli. OHANNES à Monte regio, non tantum Franciae orientalis suae, sed & totius Germaniae nostrae decus & ornamentum, multa ad communem Mathematicarum disciplinarum utilia inuenit, & in lucem magna cum laude edidit: inter quae opus est vere elegans, Tabularum directionum perfecte elaboratum. in quo opere problemate 14 ostendit. se nihil praeterea tentasse, quàm vt tabulas pro aequationibus domorum duodecim coeli, in omni habitatione, cuius latitudo maxima 60 gradus non excederet, huiusmodi rerum studiosis palam faceret, etiam si id multo copiosius praestare, si voluisset, potuerit. Quia vero honestorum studiorum nunquam non comes esse solet inuidia, inuenit & ipse doctissimus vir, post fata sua, qui inuiderent surgentem Germaniae nostrae gloriam, ac hominis in utraque lingua eruditissimi laudem, plus aequo, obscurare conentur. Quod equidem minime ferendumnobis censuerim pacientur Lucas Gauricus Neapolitanus, homo alioqui doctus, Regiomontanum nostrum, loco quodam de aequationibus domorum coeli, cum Ephemerides Icannis Stofleri Sueui, Venetijs edere curasset, amariusculè quidem, & praeter meritum viri doctissimi, perstrinxit, traduxitque in hunc modum. Nos in tabulis nostris directorijs, Deo auspice, prope diem promulgabimus plerasque tabulas domorum in plerisque finitoribus ad gradus & minuta supputatas, in quibus praeterea locis idem loannes Regius licet celeberrimus, dormitauerit: nam quandoque bonus dormitat. Homerus, ibi enunciare non dubitabimus, ne in posterum studiosi, rerum coelestium perscrutatores cum ipso quoque aberrent. Haec ille. Quasi vero ô clarissime Gaurice Regiomontanus noster veternum, vt aiunt, passus, aut dormierit, aut dormitauerit, cum haec ita scriberet? An non fatetur ipse ingenue, se nolle hasce tabulas ultra 6o gradus altitudinis poli extendere, id quod paulo ante quoque demonstrauimus: Porrò huius aequationis cum fundamentum, tum demonstrationem hic oculis conspiciendum subiecimus. meum, vt vel vilissimos, & ab omni politloris disciplina alienes ae dum viros doctos, calamo meo impeterem. Hic vero quis non patrocinaretur Regiomontani manibus verè felicibus? Quis non indolem illam, penè dixerim diuinam, suspiciet? Quid potuerit in Astronomicis rebus, libri cum Graecè tum latinè ab eo scripti, testes esse queant locupletissimi. Scripsit Problemata, scripsit Breuiarium in magnam compositionem Ptolomaei.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
