# Tabulae resolutae astronomicae 7

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, DEDICATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/7

DEDICATORIA. sunt, illuc ducit. Haec igitur & alia commoda quam plurima quib. vita nostra carere non potest, hortentur nos, vt non solum hanc artem colamus verum etiam donum Dei esse maximum agnoscamus, quod grato animo ab onnibus amplectendum est. Gratam enim famam de se in artibus sparsit DEVS. Hisce igitur vtilitatibu. permoti summi artifices, multum lahoris & operae in extruendam Astronomiam collocarunt & ut in plurimos annos stellarum motus retro & porro supputari possent, motuum canones nobis condiderunt, ex quib. facillima uia uera earum loca in zodiaco ad quodcunque tempus inueniuntur. Desideratae sunt hactenus per annos quinquaginta à studiosis artium Mathematicarum TABVLAE ASTRONOMI CAERESOLVTAE, IOHANNIS SCHONERI, quibus in Academijs praecipuè opus est, cum Theoricae vt vocant motuum coelestium Studiosis sunt explicandae. His enim tabulis cognitis discentes magnum ex Astronomico studio fructum capere possunt. Ex his enim tabulis omnium Siderum motus ad quoscumque annos tam praeteritos quam futuros facillimè supputaripossunt. Quò autem honoratus & prudens vir SAMVEL SELFISCH de communibus discentium studijs benè mereretur, & vtilitatem publicam promoueret suis impensis illas, ne planè intercederent, denuo excudi & in publicum dari voluit, neue mendosae in publicum exirent, errata, quibus hae tabulae scatebant diligenter correxi, & quidem non sine magno labore Iudicium de hac qualicunque opera diligentiaemeae quae ad vtilitatem discentium potissimum refertur candidè iudicaturis permitto. Tibi

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
