Latin
BE AEQVATIONIBVS DV
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 70
Unproofread scanNot analysed yet
Extant libri eius de omnimodis triangulis, &adhuc nobiscum residet scriptum Regiomontani nostri, aduersus Commentaria Georgij Trapezuntij, in magnam compositionem Prolomaei, itemque liber in Trapezuntij versionem, quem propè diem in lucem edendum curabimus. Scripsit ptaeterea elegantissime de quadratura circuli, contra Nicolaum Cusanum. Tabulas quoque directionum, cum Tabulis primi mobilis. Ille est qui primus Ephemerides in multos annos duraturos emisit. Ille est qui omnia instrumenta Asttonomica suis manibus quàm exactissimè fabricare potuit, &nouit: vt mirum sit vnum hominem, in tam paruo vitae suae spacio (nam directè non amplius annos vixit 40) tam multa in rebus difficillimis absoluere potuisse. Hic igitur cum fuerit &Graecae &latinae linguae doctissimus, infallibiles vbique in scriptis suis posuit demonstrationes, quae nisi ab insigniter Mathematicarum rerum peritis comprehendi possunt satis. Vnde etiam de aequationibus duodecim domorum coeli, ita scribit. Ostendendum est quòd semicirculus horizontis orientalis sit limen primae domus. Nam si solum ea pars eius quae intra metas tropicas continetur, id est latitudo ortus vtrimque ab oriente aequino ctiali sumpta, necesse est limitem eius mutari, propter maximam Solis obliquationem, quae alia est apud Ptolemaeum, &alia apud iuniores. Item si per dictas duas metas ducerentur circuli, &per polos mundi, totum spacium inter eor circulos contentum ex parte orientis, habebit necessario naturam primae domus, cum in eo semper inueniatur ianua primae domus: sed &in eo spacio aliquando reperitur, tota secunda domus, praesertim Capricorno ascendente: quare secunda domus habebit influxum primae domus omnino, aut altera alteri cedet, id est natura vnius domus delet naturam alterius. Vide itaque quale inconueniens sequarur hanc fluxam &mutabilem domiciliorum determinationem. Hanc coincidentiam domorum, videbis etiam numeris exemplaribus. Sed planum illud est in habitatione vbi dies Solstitialis hahet I8 horas aequales, oriente Capricorno, tota domus secunda in hanc metam incidet, vbi influxus primae domus est. Item oriente Cancro, tota duodecima domus intra hanc reperietur metam. Item cum spacium decimae domus oriente Cancro sit trium horarum aequalium, totum ipsum habebit influxum, naturam &proprietatem decimae domus. Sed illud ipsum spacium quandoque tribus domibus vendicatur, ascendente scilicet Capricorno. Tres igitur domus decima, vndecima, duodecima, naturam decimae domus influent. Talem quoque surrepticiam, &confusum domorum influxum, aut tam incertam proprietatem, siue etiam significatiocationem in reliquis quoque coeli domicilijs est inuenire.