# Tabulae resolutae astronomicae 72

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, BE AEQVATIONIBVS DV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/72

Si igitur per trigenariam diuisionem iuxta Ptolemaei sententiam, domus distingui oportet, in alio quopiam circulo ea distinctio necessatio animaduertenda est, cuius scilicet quatuor quadrantes inter meridianum & horizontem hinc indeque deprehendantur, ita ut quadrans orientalis supernus, cum ter trigenos gradus habeat, rribus domibus orientalibus & supraterraneis, id est decimae, vndecimae, & duodecimae accommodatur, qui vero deinde sequitur, orienralis subtertans us, tribus domicilijs sequentibus, hoc est primae, secundae & tertiae attribuatur, & ita de reliquis suo ordine. Non potest autem aliquis circulus sic, ut diximus. â meridiano & horizonte secari, nisi per ortum aequinoctialem & occasum, id est duos meridiani polos ducatur, cunque infinitos tales sit intelligere, duo duntaxat, famosiores inueniuntur aequinoctialis uidelicet, & circulus verticalis, qui per ortum aequinoctialem & occasum scribitur, quare penes alterum eorum domicilia iuste distribuentur. Sunt autem qui penes uerticalem praesatum domos coelestes distinguere solent. Diuisis singulis quadris horizonte & meridiano interclusis per ternas portiones aequas ductasque circulis magnis per puncta talium incisionum, & polos circuli verticalis praedicti, id est duas concidentias meridiani & horizontis Hanc uiam ingreditur loannes Gazulus Ragusinus autore Campano: quamuis non satis consulte, pace bona dixerim, uterque senserit. Cum enim circulus ille verticalis perinde quasi sictus habeatur, & pene nihil in coelo habeat officij, nisi quod quartas utriusque hemisphaerij tam superni quàm inferni unà cum meridiano disterminat, indignus utique uidetur, cui tanta tamque nobiles res innitatur. Accedit quod demicilia secundum hanc distinctiFieri enim necesse onem nimium excrescunt, si ad ecclipticam respexerimus. est, vt interdum domus aliqua, contineat duo signa integra & dimidium, ut in poli eleuatione 48 graduum, ascendente principio Ceminorum, vbi vero polus borealis 5 3. gradibus exeritur, tria zodiaci signa integra complectitur E contra vero atiquando ita angustam inueniri domum contingit, ut vix decem gradus contineat, quae res non modo inusita, verumetiam omnino absurda & in concinnis apparet. Item Gazulus trahit quandam confirmationem ex Hali Abenragel, quarto libro, capire septimo, de Atazit, vbi docet inuenire ascensiones signorum promiscuas, id est inter obliquas habitationis, & rectas existentes, ita enim Hali dicere solet, & habebis ascensiones in undecima domo, item habebis ascensiones in duod: cima domo &c. Compara igitur ascensiones. Verbi gratia, duodecimae domus secundum Gazulum ad ascensiones quae eliciuntur, per doctrinam Hali Abenragel, ut videas quantum discrepent. Item cum tres modi aequandarum domorum sub aequinoctiali coincidant, ab aequinoctiali autem rocedendo discrepare incipiant, ille minus probabilis videtur, ac minus rationabilis bilis, qui minus à caeteris dissonat, qualis est modus Campans. Item contra Campanum de horis inaequalibus contra mentem Ptolemaei, itemque Hiparchi, qui obseruationes suas scripsit per horas temporales. Item contra facturam Astrolabij Item propter intricatam horarum talium discretionem. Cum itaque penes nonticalem memoratum distinctio domorum sumenda non sit, restat vt per aequinoctialem circulum id fiat, & quidem dignissime.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
