Latin
BE AEQVATIONIBVS DV
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 75
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem ascensionem propositam, praecise non inueneris in area tabulae, accipe differentiam inter duas ascensiones in tabula expressas, quarum altera quidem proximo minor extat ascensione proposiia, altera autem immediate, maior, &differentia haec in tabula posita, dicitur differentia tabulae, quae erit primus numerus &diuisor, &est portio vni gradui caclypticae debita, deinde praedictam ascensionem minorem, subtrahe ab ascensione proposita, &residuum pro numero tertio teneto, secundus autem numerus semper erit 60. Duc itaque secundum in tertium, &productum per primum distribue, quod namque huiusscemodi diuisione partum fuerit de minutis, adijciendum erit numero graduum eclypticae, ex directo ascensionis minoris inuento, &colligetur numerus graduum &minutorum quos habet arcus eclipticae quaesitus. Sit uerbi gratia ut supra ascensio recta M. C. 40. 54. quam non reperio praecise in arca tabulae ascensionum rectarum, sed inuenio proximo minorem 40. 32. &ibidem in fronte signum Tauri, &in latere sinistro tabulae 12 gradus, quae ad partem nota, proximo autem maior est, 41. 31. harum ascensionum differentia est 59 minuta primus numerus &diuisor, minor denique istarum ascensionum scilicet 40. 32. subtracta ex ascensione recta proposita, scilicet 40. 34. relinquit 2 minuta, tertium scilicet numetum, Secundus autem numerus est 60. minuta, &stabunt sic iuxta regulam proportionum uulgatissimam. Differentia tabulae. Portio uni. gra debita. Differentia minoris. ascen. ad propositam. nim quid dabunt dant Duco igitur secundum, scilicet 60 in tertium scilicet 2 &producuntur