Latin
BE AEQVATIONIBVS DV
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 77
Unproofread scanNot analysed yet
Tabula Vel etiam si placet, accipe locum uerum Solis ad meridiem tui dici propositi, ex ephemeride, &eius quaere ascensionem rectam per modum iam traditum, cui etiam adde pro qualibet hora post meridiana gradus 15. aequatoris, ut supra. Deinde eo quòd ascensionem rectam loci Solis in meridie accepisti, adiunge illis ascensionibus portionem ascensionis motus Solis a meridie in horam tuam propositam moti, hoc est, pro qualibet hora à meridie illius diei elapsa, 2 minuta, &30 secunda aequatoris, sicut sequens tapusa ascensionum 4 minutorum temporis te docebit. Finaliter fac operationem tuam, vt in praecedenti exemplari deductione accepisti, &mox ad optatum peruenies. Ratio autem huius additionis prouenit ex motu primi mobilis, qui die ac nocte id est in 24 horis &4 minutis horae super polis mundi, unam integram ab oriente in occidentem perficit reuolutionem. PN.