# Tabulae resolutae astronomicae 82

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae, IOANNIS DE MONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/82

Neque facilè est verbis exprimere, quales tenebrae futurae essent in historijs sacris & Ethnicis, quales in communi vita conta confusiones: si nemo sciret temporum discrimina, & annorum seriem, atque per aetates mundi continuationem. Quare si praeter hunc vsum, tabulae istae alium non prastarent: is profecto satis esset, ad harum dignitatem confirmandam atque illustrandam. Quod verò προγνωσικὸρ δὲ ἀστρσιομίας nominant veteres, id institui & perfici sine canonum horum adminiculo nequaquam potest. Hinc enim ad quodlibet temporis momentum, coeli extremi & signorum ac stellarum in hoc situs, numerorum beneficio elicitur: hinc τῶν ἀφέσεωρναὶ περιπάτων modus petitur: & alia colliguntur, quae ad definienda τῶὸρ ἀποτελισμάτων mathematicorum tempora sunt necessaria. In quo doctrinae genere eisi multa à Chaldaeis admixta sunt, non absurda solùm, & à Physicis rationibus aliena, sed profana etiam atque impia: tamen ideo vniuersa illa doctrina reijci non debet, cùm parssit verae ac eruditae Physicae, quae suum locum in Philosophia merito obtinet, si intra limites maneat τοῦ δωατοῦ καὶ χασίτο, hoc est, si ea praesignificet, quae sciri è causarum naturalium serie possunt, & quorum praesensio cum vtilitate quadam in vita hominis est coniuncta. Quamobrem quoniam in mathematum studio versantibus, horum Canonum vsus ad multa inuenienda & constituenda summè est necessarius: laudandum est consilium viri prudentis & integerrimi SAMVELIS SELFISCHII, qui suis impensis illas denuo excudi, & in publicum dari voluit, ne hac etiam *ψ στ. oripurre canatibus & commodis discentium deesset. Eqe ascensionum tabulae, vt à Regiomontano confectae sunt, in 60.

---

Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae.
