Latin
PATRI ET DOMINO, DN. IOANNI ARCHIEPISCOPO
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 90
Unproofread scanNot analysed yet
agendum esse duplici introitu, vbi opus fuerit, quemadmodum in praecedenti monuimus, ac in alijs tabularum operibus fieri solet: quod qui non prius didicerit, quàm hasce aggrediturtabulas, ineptus doctrinae nostrae censebitur auditor. Iam proposito nostro breue accommodabitur exemplum. Stella quaeuis in fine sit 12. graduum Virginis, habens latitudinem borealem trium graduum. Computaturo igitur mihi declinationem eius, occurrit nomen signi in calce tabulae. quamobrem accipio duodecim gradus in latere dextro tabulae, in quorum versu supra nomen signi offendo arcum septentrionalem septem graduum &59. minutorum, numerumque multiplicandum 92528. arcui iam dicto addo 3. gradus latitudinis stellae, resultat arcus 10. graduum &39. minutorum, cuius sinum rectum, scilicet 11089 duco in 92528. producuntur 1026042992. a quibus reijcio primas quinque figuras versus dextram, &relinquuntur 10260. sinus scilicet rectus declinationis quaesitae, cuius arcum tabula sinus supponens semidiametrum circuli 60000 particularum, reddit 9. graduum &S1. minutorum.