Latin
QUINTVM PROBLEMA
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 94
Unproofread scanNot analysed yet
Ad rem igitur redeuntes, posteaquàm ex altero duorum antecedentium documentorum, tertio scilicet vel quarto, didicimus ascensionem rectam stellae propositae, quaeremus eam in tabula ascensionum rectarum ab Ariete incipientium, &ex directo eius in capite quidem tabulae signum, in latere autem gradum eiusdem signi, cum quo stella talis mediat coelum, duplici etiam introitu si opus fuerit offendemus. Talis enim ascensio recta communis est stellae propositae, &gradui vel puncto eclipticae, cum quo ipsa mediat coelum. Huius autem problematis exemplum si desideras, ad praecedens refugiendum est problema.