# ΧΕΙΡΟΠΛΟΘΗΚΗ (Cheiroplotheke) 45.1-4

Johannes Scultetus, ΧΕΙΡΟΠΛΟΘΗΚΗ (Cheiroplotheke), 45.1 to 45.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-scultetus/cheiroplotheke/45.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-scultetus/cheiroplotheke/45.1

Quodsi haec duo lintea non sufficiant, tertium, cùm suis habenulis, applicetur fronti supra supercilium (3) & quartum genae infra secundum, & tertio ex adverso respondens (4) apponatur, quibus similiter agglutinatis, habenulaecolligantur, nodoque duplici adstringantur, sic fiet, ut palpebra superior distendatur, adque inferiorem perducatur palpebram, & oculum tegat. Hunc curandi modum ipse nunquam sum expertus, sed administrare saepiùs vidi. Fic. V. docet staphylomatis (quod interdum latiorem habet basin (b) quàm sit ejus corpus reliquum, quandoque angustiorem (a) reliquo.) curationem, quae fit per constrictionem appellatam. Si staphyloma fuerit in dextro oculo, commodissimè aeger ad pedes Chirurgi collocatur, capiteque reflexo ipsius genibus innititur: Sivitium in sinistro, patiens fellae chirurgo adversae insideat. Staphylomatis, quod angustum obtinet fundum constrictionem Celsus Ib. 7. c. 7. describit. Diductis palpebris ad ipsas radices, per medium staphylomatis fundum transversè (ab eo angulo, qui manui dextrà est commodus, ad alterum) acuduolina, seu filum duplicatum, ducente; deinde medio filiduplicati inciso, acuque remotâ, unius lini, seu fili simplicis, duocapita ex superiore parte, alterius ex inferioresre. nuè adstringere inter se oportet, quaepaulatim secan do idexcidunt. Chirurgia autem haec; & sequens, adhi betur; non ut visus jam deperditus revocetur, (hoc enim impossibile est) sed ut moderatus decor aegrotanti re. varetur. Staphylomatis, quod latiorem habet basin, curationem Paulus Aeginetalib. 6.de re Med. c. 19. tradit: Acum igitur sine filo, ab infernis sursum, per staphylomatis fundum trajicere, & alteram acum, duplex filum ducentem, ab oculi angulo, qui ad manum est dextram, ad alterum, per staphylomatis fundum transigere, & manentepriore acu, quae trajecta fuit sine filo, fili ansam seu medium secare & ablatâ acu, alteram staphylomatis partem ad superna, alteram ad inferna, per fila deligare oportet. Hieronym. Fabrit. ab Aquapen. te, in utroque staphylomate, utitur filo serico, simplici & non torto, atque etiam rubro, quoniam tinctura etiam strictionem ataue sectionem adjuvat.

---

Johannes Scultetus, ΧΕΙΡΟΠΛΟΘΗΚΗ (Cheiroplotheke). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A7%CE%95%CE%99%CE%A1%CE%9F%CE%A0%CE%9B%CE%9F%CE%98%CE%97%CE%9A%CE%97_(Cheiroplotheke).
