# ΧΕΙΡΟΠΛΟΘΗΚΗ (Cheiroplotheke) 71-2

Johannes Scultetus, ΧΕΙΡΟΠΛΟΘΗΚΗ (Cheiroplotheke), ODSER ATIONUM CIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-scultetus/cheiroplotheke/71-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-scultetus/cheiroplotheke/71-2

à quo aeger benè habuit. Die 11. evomuit magnam bilis copiam: vesperi iterum injectus est clyster ordinarius, a cuius redditione vomitus, in vulneribus capitis non opportu. nus, & dolor circa praecordia cessavit: nihilominus tamen dormire non potuit, quare exhibui Laudani Opiati cum magisteriis gr. uiij. in conserva rosarum, à quibus per sex horarum spatium quietissimè dormivit. Vulnus carne repletum optima, tractavi filamentis carptis, & ceratodi vino; ut cicatricem acquireret Die 14. & 15. benè habuit ob humoris tamen & pituitosi & bilosi in corpore abundantiam, sumsit pulverem in vino absynthites pur gantem. t. Pulv. Rhab. el. 3ij. Mech. nigr. is. Crem. Tartar. Sp M. F. Pulv. Aquo septies dejecit materiam peccantem. 17. omnia rectè habuerunt. Die 18. patiens in publicum prodiit sine data venia, ipsique aëris summa frigiditas dolores colicos induxit, qui usu balnei superioris citissimè cessarunt. Die19. vulnere cicatrice totaliter tecto, patiens à frigoris noxa optimè munitus, citra doloris colici recidivam in publico ambu lavit.

---

Johannes Scultetus, ΧΕΙΡΟΠΛΟΘΗΚΗ (Cheiroplotheke). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A7%CE%95%CE%99%CE%A1%CE%9F%CE%A0%CE%9B%CE%9F%CE%98%CE%97%CE%9A%CE%97_(Cheiroplotheke).
