# ΧΕΙΡΟΠΛΟΘΗΚΗ (Cheiroplotheke) iii

Johannes Scultetus, ΧΕΙΡΟΠΛΟΘΗΚΗ (Cheiroplotheke), EPISTOLA DEDICATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-scultetus/cheiroplotheke/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-scultetus/cheiroplotheke/iii

EPISTOLA DEDICATORIA. ejus ex vivis discessum, ego unus ex illius heredibus ab intestato veniens, ejusque voluntati à pueritia morem gerens parilem professionem nactus, nefas esse duxi, ut hunc mei educatoris laborem Cimmeriis quasi tenebris involverem, praeprimis cum heres teneatur defuncti vota dissolvere. Quod ego hac mea qualicunque opella praestitisse, insuperque nonnullorum amicorum desideriis, qui operis publicam editionem per literas instanter petierunt, satisfecisse spero, confido. Causa autem princeps haec fuit, quae me impulit, ut V. V. St. Str. Nobill. Magg. hoc opus inscriberem, quia inter opera Domini mei patrui posthuma scriptam hanc ejus voluntatem invenire licuit, illum ipsum, si diutius vitali fruitus fuisset aura, saepe laudatum suum laborem, VV. St. Str. Nobill. Mag. consecraturum fore. Quaremaximè reprehendendus & valdè incivilis essem, si veltantum cineribus piis vellem reluctari. Utrumque autem & Patruum & me injustam sui admirationem rapuit vesterpulchrior pulchra Vrbe Vlma Senatorius ordo, & quidem is ordo, qui intrino statu, Ecclesiastico scilicet, Politico & Militari in sublimi honoris culmine floret, qui, quod in anima mens, in corpore oculus, & in oculo pupilla est, hoc in Vima, oculo Sueviae, vester Senatorius ordo, tanquam pupilla est. Libera est Laudatissima vestra Respublica à jugo imperioso conscientiae, libera est curia ab assentatoribus, clementia favoreque intempestivos libera sunt moenia ab externo milite, & libera est lingua in civitate libera. Quis igitur vos Patriae Parentes non eadem amoris veneratione prosequatur, qua Patria vel ipsa maximè afficienda, colendaque est? Quis non scriptis & dictis submissum erga vos animum contestetur? Bellum tricenarium Germanicum, de cujus plagis etiamnunc penè tota gemit Germania, & quod Christianus contra Christianum

---

Johannes Scultetus, ΧΕΙΡΟΠΛΟΘΗΚΗ (Cheiroplotheke). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A7%CE%95%CE%99%CE%A1%CE%9F%CE%A0%CE%9B%CE%9F%CE%98%CE%97%CE%9A%CE%97_(Cheiroplotheke).
