Latin · Elegiac couplet
? POSTHII SILVARUM LIBER II.
Johannis Posthius, Parergorum poeticorum pars prima (2) 2-2.2
Unproofread scanNot analysed yet
U Itam inter mortemque rogas quae tertia res sit,
Dicam, si nescis: tertiares sopor est.
Namque soporatus nec vivere rite videtur,
Nec vere dici mortuus esse potest.
Somnum igitur debebat Episcopus Endymionis
Dormire is, nuper quem periisse refers.
Sic, Stephane, haud essent istos nunc bella per agros,
Sed foret ad Rhenum dulcis, ut ante, quies.
EBrius ex aula numquam descendit Onellus;
Sed redit inde domum quottidie ebriolus.
NUlla quod Arctois naescatur laurus in hortis,
Te, Braschi, indigno non decet ore queri.
Nam tibi quae manant de divite carmina venae,
Illa vel in medio nata Helicone putem.
Scilicet haud lauri de fronde corona poetam,
Sed genius felix et sua Musa facit.