Latin · Elegiac couplet
? POSTHII SILVARUM LIBER II., Ad eundem Rittershusium Sponsum. II.
Johannis Posthius, Parergorum poeticorum pars prima (2) 2-2.2.32.2
Unproofread scanNot analysed yet
UNdique circumstant nos dira pericula Martis,
Et saturata hominum sanguine terra gemit.
Tutamen esse animo securo diceris, atque
Uxorem his miseris ducere temporibus.
Quid, Conrade, paras? cur te non respicis? an non
Hinc tibi quae possint damna venire vides?
Quid loquor? his dictis pondus precor absit, et omen:
Hinc potius veniant commoda multa tibi.
Perge igitur, Conrade, istam pertexere telam;
Perge maritalis gaudia inire tori.
Dumque alii praedas atque arma cruenta sequuntur,
Tu cole tranquillae fertile pacis opus.