Latin
front2.1.1.1 to front2.1.1.3
Johannis Posthius, Parergorum poeticorum pars prima front2.1.1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
INTER cetera Dei Opt. Max. beneficia, quibus nos miserrimos homines, pro immensa sua erga nos bonitate cumulare non desinit, illud non minime iudicandum est, Erasme mellitissime, quod in genere humano saluberrima pietatis artiumque optimarum studia conservare dignatur. His enim sublatis, nihil fere homines a brutis animantibus, quae natura prona et ventri oboedientia finxit, differre videntur. Quamobrem beati illi, et prae ceteris hominibus felicissimi sunt, quos Deus liberalium attium cognitione exornat, ad eamque consequendam praeceptores illis ac magistros idoneos largitur. Sive enim ipsarum honestatem et dignitatem spectem, sive utilitatem in vita humana, aut denique iucunditatem et voluptatem; nihil sane studiis illis utilius, nihil dignius, nihil iucundius dici et cogitari porest. Quae omnia elegantissima sententia Cicero complexus est, ubi de iis sic pronuntiat: Haec studia adolescentiam alunt, senectutem obiectunt, secundas res ornant, adversis perfugium ad solatium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Sunt praeterea eaedem famulae atque ministrae altiorum et sublimiorum facultatum, quae nos ad veram solidamque Dei et nostri ipsorum cognitionem deducunt; in qua vera perfectaque huius et futurae vitae beatitudo consistit. Non igitur sine gravissimis causis Philosophi veteres tantopere iuventutis institutionem suis scriptis commendarunt, et parentes ad debitam liberorum educationem sunt adhortati, cum sine hac plerosque a sua natura degenerare et belluinos mores induere viderent. Gravitetque ab illis reprehensi sunt, qui protervo quodam artium contemptu, liberorum institutionem neglexerunt. Cuius rei exempla licet varia in veterum scriptorum monumentis occurrant, singulare tamen illud adferre placuit quod de Cratere Philoso pho memoriae proditum legimus, Is enim ad populum quondam in haec fertur prorupisse verba: Quo ruitis homines caeci, qui omne in coaceruandis pecuniis studium collocatis; educationis filiorum, quibus eas relicturi estis, nullam habetis rationem? adeone delirus liberorum amor oculos mentis vestrae perstrinxit, ut nil vos pudeat stultis successoribus tantas opes, tanto labore ac studio partas relinquere, quas tandem cum helluonibus et scortis insumant? Ouibus verbis gravissimus et sapientissimus Philosophus supinam plane ac stupidam parentum negligentiam, ne dicam impietatem, accusat: simulque indicat, quales illorum liberi plerumque exsistere soleant, nimirum homines pravi, fruges consumere nati, pestes et pernicies Rei publice. Iam ut istorum hominum negligentia et insania merito omnibus est fugienda et detestanda. sic contra omni laude et praeconie dignissima est eorum parentum diligentia et pietas, qui in hoc potissimum incumbunt, ut liberos recte curent educandos atque instituendos; et non tam externas opes quam veras illas et numquam perituras animi divitias illis relinquant; prudentissimum et saluberrimum illud veteris philosophi, licer ethnici, Christianis tamen metito amplectendum secuti consilium: Non novi, cui rei quis, qui mentis composet, maiorem impendere operam debeat, quam ut filium suum quam optimum reddat, illique praeceptorem pietate, eruditione, festiva morum urbanitate spectatum, qui filio exemple esse possit, maioris studio seligat, quam aurum et argentum, gemmasque in metallorum fodinis inquirat et eruat. Quid enim auri et argenti acerui improbo homini divitiisque ad omnem luxuriam et libidinem abusuro profuerint? nempe quod incendio oleum. Sunt enim opes (si abutaris) vitiotum et omnium malorum fomenta, ut Ovidius testatur: