# Intecumenta Super Ovidium Metamorphoseos Secundum Magistrum Iohannem Anglicum 1.279-326

John of Garland, Intecumenta Super Ovidium Metamorphoseos Secundum Magistrum Iohannem Anglicum, Lines 1.279-1.326. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-garland/intecumenta-super-ovidium-metamorphoseos-secundum-magistrum-iohannem-anglicum/1.279

Athanatos grecum sonat immortalis, Athenas
Nominat hinc Pallas famaque vivit adhuc.
Proprietas saxi Niobe datur hoc quia durum,
Hec quia dura riget firma tenore mali.
Certans cum Phebo satyrus notat insipientis
Impar certamen cum sapiente trahi.
Rusticus infelix est rana loquax lue plena.
Ventris arnica tumens, livida, mersa, minax.
Per Pelopem lacerum signantur tempora quorum
Fertilitas rapitur huic reparata tamem.
Historiam tangit describens Terea de quo
Musa sophocleo carmine grande canit.
Commentatur aves doctrina poetica quippe
Devia poscit avis, devia poscit amor.
Sunt acies ale Zeti Calaisque paterne
Quarum subsidio Iasonis arma valent.
Tres sunt Arpie, cupidi tria crimina: gliscit
Diripit, abscondit; plenior eget inops.
VII. [297-316]
Auratum vellus Medeam dicimus ipsam.
Auro preda fuit hec speciosa magis.
Virginis est custos draco vel bos, virginis arte
Virgine subducta, premia victor habet.
Arte tamen magica fieri custodia fertur
Quod nequeat valeat aurea lana capi.
Esona quid mirum iuvenescere gramine posse
Cum serpens coctus solvere possit idem?
Historico sensu describas Thesea cuius
Virtus predones, moenia, monstra domat.
Tartara Pyrithous poscens activa vocatur
Vita, sed est Theseus celica vita decens.
Dum speculativa descendit preside tuta
Hercule gratatur palmaque fertur ei.
Phisica testatur aconitum cautibus ortum
Herbam mortiferam que quasi virus habet.
Myrmidonum formica genus sua pignora cauta
Esse notat, gentes indicat esse probas.
Aurore raptus carnis denuntiat usus
Per quem contingunt multa pericla viris.
VIII. [317-344]
Nisi purpureus crinis caput esse cruentum
Fine notat, cuius munere vivit homo.
Vertitur in nisum Nisus, contraria Niso
Filia vivit avis facta molesta patri.
Taurus adulter erat regisque notarius idem
Est dictus pueros progenuisse duos.
Hii sunt Mynois, sunt Tauri, sed sapientes
Propter adulterium monstra fuisse volunt.
Efficitur perdix conformi nomine Perdix.
Artis homo perdix iure fit artis avis.

---

John of Garland, INTECUMENTA SUPER OVIDIUM METAMORPHOSEOS SECUNDUM MAGISTRUM IOHANNEM ANGLICUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/garland.html.
