# Intecumenta Super Ovidium Metamorphoseos Secundum Magistrum Iohannem Anglicum 1.327-372

John of Garland, Intecumenta Super Ovidium Metamorphoseos Secundum Magistrum Iohannem Anglicum, Lines 1.327-1.372. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-garland/intecumenta-super-ovidium-metamorphoseos-secundum-magistrum-iohannem-anglicum/1.327

Fax est fatalis Melagri perdere fortis
Rite virum magica qua fuit usa parens.
Germanas velat Meleagri pluma vagantes
Dum volat instabilis et fugitiva cohors.
Stipes fatalis est frater quo Meleager
Occisus mortis tristia fata subit.
Terras vicinas germanas dicimus esse
Quas sibi distinctas dividit unda maris.
Baucidis ostendit timidique Phylemonis alma
Religio superos quod timeas et ames.
Regna tenere Fames lapidosa per arva videtur
Qua se diminuit vir sibi corpus alens.
Filia quam vendit Erisicton nunc equa nunc bos
Nunc ales, pisces nunc capit ere cibo.
Est equa dum subportat honus, bos cultibus agri
Ales dum querit oraque patris alit.
Piscator lucrum piscatur, frondet et arbor
Fructificans, aliis hoc tribuisse potes.
IX. [345-406]
Est Achelous aqua, pars eius quam sibi claudit
Est cornu, pars est fructibus illa ferax.
Hercules est virtute virens activaque vita
Iuno, Stigii mundum signat acerba lues.
Sena Megera datur operis constantia pravi
Vis sed Eristeus est grata statusque boni.
Ydre cunarum vicium puerile figurant
Puro, pure puer quod superare studet.
Busirim domuit dominum Pharaonis in oris.
Anteus Libie rex dominusque fuit.
In grecos pugnat victus Libieque requirens
Auxilium, rediens inde peremptus obit.
Triplex Gerionis caput est in triplice regno
Cuius divicie preda fuere viro.
Cacus latro fuit et predo tutus in umbra
Ignem die iram sed perit ille tamen.
Cerberus est mundus partes illius habentur
Tres tria colla canis, vir premit acer eas.
Contemplativa Theseus activaque vita
Pyrithous, tolerant sepe pericla due.
Vir virtute virens vitam sublimat utramque
Mundi latratus hunc metuisse pudet.
Pugnantes superat vir Amazones absque mamilla
Effrontes calcat indomitasque domat.
Athlantis pomum signat sapientis honorem
Hercules et Perseus hunc habuisse student.
Fulmen mittit aper, ire notat ergo calorem.
Est leo luxuria que superata iacet.

---

John of Garland, INTECUMENTA SUPER OVIDIUM METAMORPHOSEOS SECUNDUM MAGISTRUM IOHANNEM ANGLICUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/garland.html.
