# Intecumenta Super Ovidium Metamorphoseos Secundum Magistrum Iohannem Anglicum 1.511-520

John of Garland, Intecumenta Super Ovidium Metamorphoseos Secundum Magistrum Iohannem Anglicum, Lines 1.511-1.520. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-garland/intecumenta-super-ovidium-metamorphoseos-secundum-magistrum-iohannem-anglicum/1.511

Iulius est stella quia Christi stella reluxit
Huius post mortem, stella notata Magis.
In Salvatoris ortu nova stella relucet.
Auctorem veterum stella novata notat.
Quod non subiaceat stellis, quod iura planete
Non dominentur ei, propria stella probat.
Non sibi dicetur patrem sumpsisse planetam.
Stella planetarum quam notat esse patrem
Stella michi niteat occasus nescia, finem
Dans rebus, finis sit sine fine michi.

---

John of Garland, INTECUMENTA SUPER OVIDIUM METAMORPHOSEOS SECUNDUM MAGISTRUM IOHANNEM ANGLICUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/garland.html.
