# Arithmetica infinitorum 10.13-16

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 10.13 to 10.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/10.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/10.13

) magis inclinet ad peripheriam A, quam haec ab illa reclinat, vel contra; necesse erit ut earum distantia ab invicem mutetur, neque constans maneat; quod tamen earum parallelismus supponit. Cum igitur eadem sit utrobique affectionis hujus causa, eadem erit utrobique affectio, sive in rectis sive in curvis; nempe recta parallelas secans angulos alternos aequales faciet: Et propterea, anguli semicirculorum, utut inaequalium, aequales erunt. 60 Addo etiam; cùm illud in figuris aliis regularibus omnibus accidat, ut nempe in figuris similibus rectae similiter positae aequales respectivè angulos cum perimetris faciant; non credendum est illud in circulis secus esse: Eadem enim est omnino ratio in figuris trium, quatuor, quinque, sex, aut quotviscunque laterum, sive sint numero finita sive infinita; adeóque & in circulo. Verissimum quidem est, ejusmodi affectiones, quae, in figuris regularibus, quoad mensuram decrescunt, prout laterum numerus augetur, aut contra; eas in circulo (qui est quasi polygonon infinitorum laterum) prorsus evanescere. Ut, verbi gratia, differentia rectarum quae a centro ad latera perpendiculariter ducuntur, ab ipsis rectis quae a centro ad angulos ducuntur; hoc est, rectarum a centro brevissimae & longissimae differentia: (ideoque in(ideóque & differentia similium figurarum circumscriptae & scriptae eidem circulo:) est enim (caeteris paribus) in figuris plurium laterum minor differentia; adeoque in circulo nulla. Item, in figuris plurium laterum, anguli in perimetro majores sunt quàm qui in perimetris laterum pauciorum, adeoque in circulo evanescunt, cujus tota perimeter est ideo una linea, indirectum posita, licet non recta Atque idem in similibus aliis affectionibus ostendere liceret. At affectiones ejusmodi quae aequaliter se habent & invariatè in figuris omnibus regularibus, sive sint plurium sive pauciorum laterum, aequaliter etiam se habebunt in circulo, sive polygono laterum infinitorum. quae enim non omnino dependent a laterum numero, sed a figurae regularitate, eodem prorsus modo se ubique habebunt. Verbi gratia. Rectangulum, recta a centro ad perimetrum perpendiculari, & semisse perimetri, contentum, aequatur areae figurae regularis quotcunque laterum; ut notum est: ideoque & in circulo illud obtinet; quod ostendit Archimedes lib. de dimensione circuli.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
