Latin
10.17 to 10.18
John Wallis, Arithmetica infinitorum 10.17-18
Unproofread scanNot analysed yet
Item Polygona similia sunt ad invicem in duplicata ratione homologorum laterum, (vel etiam rectarum quarumvis similiter positarum,) per 20e6: Sed &idem de circulis verum est, per 2e12. Item, Pyramis est triens prismatis in basi &altitudine iisdem vel aequalibus constituti: sed &eadem est ratio Coni ad Cylindrum, per 10 e12. Atque idem prorsus liceret ostendere in aliis affectionibus innumeris; quae, si omnibus figuris rectilineis regularibus quotcunque laterum indiscriminatim conveniant, nulla consideratione habita ad laterum numerum, eaedem &circulis pariter convenient. Adeoque cùm in aliis figuris quibuscunque similibus, utcunque inaequalibus, rectae similiter positae similes cum perimetro angulos faciant; quidni &idem de circulis, aut circulorum segmentis dicendum esset? praesertim cum nihil. solidae rationis in contrarium adduci possit.