# Arithmetica infinitorum 10.17-18

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 10.17 to 10.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/10.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/10.17

Item Polygona similia sunt ad invicem in duplicata ratione homologorum laterum, (vel etiam rectarum quarumvis similiter positarum,) per 20e6: Sed & idem de circulis verum est, per 2e12. Item, Pyramis est triens prismatis in basi & altitudine iisdem vel aequalibus constituti: sed & eadem est ratio Coni ad Cylindrum, per 10 e12. Atque idem prorsus liceret ostendere in aliis affectionibus innumeris; quae, si omnibus figuris rectilineis regularibus quotcunque laterum indiscriminatim conveniant, nulla consideratione habita ad laterum numerum, eaedem & circulis pariter convenient. Adeoque cùm in aliis figuris quibuscunque similibus, utcunque inaequalibus, rectae similiter positae similes cum perimetro angulos faciant; quidni & idem de circulis, aut circulorum segmentis dicendum esset? praesertim cum nihil. solidae rationis in contrarium adduci possit.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
